ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XXII. Tau, Caput XXI 第22説教(タウ) 第XXI章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1518B · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 22.21.1

1

Omnia, inquit, mandata Dei justitia est; quia sunt mandata justitiae, et ideo sine justitia esse non possunt. Mandatum Dei est, ut diligas Deum tuum (Deut. VI, 5) .

PL 15, 1518B

「汝の戒めはすべて正義だ」と彼は言う。それらは正義の戒めであり、それゆえ正義なしにはありえないからである。神の戒めとは、あなたがあなたの神を愛することである(申命記6:5)。

Expositio in Psalmum CXVIII 22.21.2

2

Unde ait Paulus: Qui diligit proximum suum, legem implevit; scriptum est enim: Non adulterabis, non occides, non furaberis, non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur (Rom. XIII, 8 et 9) .

PL 15, 1518B

それゆえパウロは言う。「隣人を愛する者は律法を成就した。『姦淫するな、殺すな、盗むな、むさぼるな』と書かれているからであり、ほかにどんな戒めがあっても、この言葉のうちに集約される」(ローマ13:8–9)。

Expositio in Psalmum CXVIII 22.21.3

3

Si in ipso verbo instauratur omne mandatum, quod verbum justitia est (quid enim tam justum, quam ut diligas Deum tuum, et diligas fratrem tuum), utique omnia Dei mandata justitia est.

PL 15, 1518B

もしあらゆる戒めがこの言葉のうちに集約され、その言葉が正義であるなら(あなたの神を愛し、あなたの兄弟を愛することほど正しいことがあろうか)、神の戒めはすべて確かに正義である。

Expositio in Psalmum CXVIII 22.21.4

4

Sicut enim qui occidere potest fratrem, utique non diligit; qui adulterat fratris uxorem, utique non diligit fratrem; qui furatur, qui concupiscit alienum, utique non diligit eum quem fraudare desiderat: ita qui superbe despicit fratrem, qui eum deformare conatur, qui pascitur ejus injuriis, a consortio charitatis alienus est.

PL 15, 1518B

兄弟を殺しうる者は、確かに愛していない。兄弟の妻と姦淫する者は、確かに兄弟を愛していない。盗む者、他人のものをむさぼる者は、欺こうと望む相手を確かに愛していない。同じように、兄弟を高慢にさげすむ者、兄弟を貶めようとする者、兄弟への侮辱を糧とする者は、愛の交わりから遠い。