ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo VI. Vau, Caput XXVII 第6説教(ワウ) 第XXVII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1277A · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 6.27.1

1

Merito igitur sanctus David pascha Domini celebrans, et ferventi spiritu tempora ingressus aestiva, qui in verbo Dei fructus varios colligebat, hyemis adversa declinans ait: Et ne auferas ex ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in judiciis tuis supersperavi.

PL 15, 1277A

それゆえ当然にも、聖なるダビデは、主の過越を祝い、燃える霊をもって夏の季節に入り、神の言葉のうちにさまざまな実りを集めていた者として、冬の逆境を避けて言う。「そして私の口から真理の言葉を決して取り去るな。汝の裁きに私は大いに望みをかけたからである」。

Expositio in Psalmum CXVIII 6.27.2

2

Quantus labor est, ut verbum percipias? Quantum iterum periculum si amittas? Et ideo tibi dicitur: Noli negligere gratiam quae in te est (I Tim. IV, 14) .

PL 15, 1277A

言葉を受け取るために、どれほどの労苦があることか。それをもし失うなら、またどれほどの危険か。それゆえあなたに言われている。「汝のうちにある恩寵を軽んじるな」(一テモテ4:14)。

Expositio in Psalmum CXVIII 6.27.3

3

Excole diligenter quasi bonus agricola, campum tuum; ut pascantur agni tui, et sata tua floreant (Prov. XXVII, 16) . Non auferatur ex ore tuo verbum; ne forte factis verba non congruant, et deforment iniquitatis opera magisterium disciplinae.

PL 15, 1277A

「善い農夫のように、汝の畑を丹念に耕せ。汝の子羊たちが養われ、汝の蒔いたものが花咲くように」(箴言27:16)。あなたの口から言葉が取り去られないようにせよ。言葉が行いと合わず、不法の業が規律の教えを醜くすることのないように。

Expositio in Psalmum CXVIII 6.27.4

4

Tollitur ex ore verbum, cum dicitur peccatori: Quare tu enarras justitias meas (Psal. XLIX, 16) ? Et ipsa obmutescit facundia, si aegra sit conscientia. Veniunt aves coeli; etiam ipsae tollunt Verbum ex ore tuo, quae tollunt verbi semen e saxo, ne fructum afferat.

PL 15, 1277A

口から言葉が取り去られるのは、罪人にこう言われるときである。「なぜ汝は私の正義を語るのか」(詩篇49:16)。また、良心が病んでいるなら、雄弁そのものが黙る。天の鳥たちが来る。彼らもまた、岩の上から言葉の種を奪い、実を結ばせないようにするように、あなたの口から言葉を奪う。