ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo VIII. Heth, Caput XXI 第8説教(ヘト) 第XXI章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1303A · 5 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 8.21.1

1

Quando autem id dictum sit, considera. Nondum ei dictum erat: Faciam te in deum regi Pharao (Exod. VII, 1) .

PL 15, 1303A

それがいつ言われたのかを考えよ。彼にはまだ、「私は汝を、ファラオ王に対して神とする」(出エジプト記7:1)とは言われていなかった。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.21.2

2

Adhuc homo erat, et ideo illud ei dicit: processus ei debebatur, ut in deum fieret; et ideo dictum est ei: De homine dixi, desiste hominis habere peccata, et videbis faciem meam. Qui enim faciem meam videt, debet esse sine peccato.

PL 15, 1303B

彼はなお人間であった。それゆえ、あのことが彼に言われる。神となるために、進歩が彼には求められていた。それゆえ、彼にこう言われたのである。「人間について私は言った。人間の罪を持つことをやめよ。そうすれば、汝は私の顔を見る。私の顔を見る者は、罪の無い者でなければならないからである。」

Expositio in Psalmum CXVIII 8.21.3

3

Sed quia homo sine peccato esse non potest, ideo ut in dei appellationem possit excrescere, commonetur. Et quid de dei appellatione dicam? Esto angelus, hoc est, divini minister imperii, obsequere mandatis Domini. Cum fueris angelus, videbis faciem Domini.

PL 15, 1303B

しかし、人間は罪の無い者ではありえないので、神という呼び名にまで成長しうるよう、勧められるのである。神という呼び名について何を言おうか。天使であれ。すなわち、神の支配に仕える僕となり、主の戒めに従え。天使となったとき、あなたは主の顔を見る。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.21.4

4

Magnum est videre Dei vultum. Lex tibi dicit ut tertio te offeras in Hierusalem. Ipse Dominus Jesus ait: Beati mundo corde; ipsi enim Deum videbunt (Matth. V, 8) . Advertis quid a te exigatur, ut videas Deum; cui vitae proposita sit praerogativa videndi Deum?

PL 15, 1303B

神の顔を見ることは大きなことである。律法はあなたに、三度エルサレムに出頭せよと言う。主イエス自身は言う。「心の清い人々は幸いだ。彼らは神を見るからである」(マタイ5:8)。あなたは、神を見るために、あなたに何が求められているかに気づく。どのような生き方に、神を見る特権が示されているのか。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.21.5

5

Emunda igitur cor tuum, ut quasi novus creeris renovato spiritu. Omnes pollutas cogitationes de corde tuo abjice, nihil sit quo tuus inquinetur affectus: simplex mens, pura sinceritas sit. Talibus se Dominus cum involucrum corporis deposuerint, demonstrare dignatur.

PL 15, 1303C

それゆえ、あなたの心を清めよ。霊が新たにされて、いわば新しい者として造られるようにである。あらゆる汚れた思いをあなたの心から投げ捨てよ。あなたの情を汚すものが何も無いようにせよ。精神は単純であれ、誠実は純粋であれ。主は、体の覆いを脱いだこのような者たちに、自らを示すことを良しとする。