ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XIX. Koph, Caput XI 第19説教(コフ) 第XI章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1472B · 5 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 19.11.1

1

Clamabat ergo Moyses in corde suo, et omnis sapiens in corde suo clamat. Denique sapientia cum altissima praedicatione convocat ad crateram, dicens: Relinquite insipientiam . . . et quaerite sapientiam (Prov. IX, 6) .

PL 15, 1472B

それゆえモーセは心の中で叫んでいた。賢い者はみな、心の中で叫ぶ。実に、知恵は最も高い宣言をもって、混酒器のもとへ呼び集めてこう言う。「愚かさを捨てよ……そして知恵を求めよ」(箴言9:6)。

Expositio in Psalmum CXVIII 19.11.2

2

Magnae sublimitatis, magnae vocis haec praedicatio est, quae stultis sapientiam pollicetur. Et Jesus Dominus exclamabat: Si quis sitit veniat ad me, et bibat (Joan. VII, 37) .

PL 15, 1472B

愚かな者たちに知恵を約束するこの宣言は、大いなる崇高さをもつ、大いなる声である。また主イエスは叫んでいた。「渇く者は私のもとに来て、飲め」(ヨハネ7:37)。

Expositio in Psalmum CXVIII 19.11.3

3

Et vere magna clamabat, qui vocabat homines ad regnum coelorum, ad illum venerabilem potum quo vitae aeternae fluctus infunditur. Et tu cum oras, magna ora, id est, ora quae aeterna sunt, non quae caduca.

PL 15, 1472B

まことに彼は大いなることを叫んでいた。人々を天の国へ、永遠の生命の流れが注がれるあの尊い飲み物へと呼んでいたのである。あなたも祈るときには、大いなることを祈れ。すなわち、永遠のものを祈り、移ろうものは祈るな。

Expositio in Psalmum CXVIII 19.11.4

4

Ora quae divina sunt atque coelestia; ut sis sicut Angeli in coelo. Noli orare pro pecunia, quia aerugo est: noli pro auro, quia metallum est: noli pro possessione, quia terra est; ista oratio ad Dominum non pervenit.

PL 15, 1472C

神的なもの、天的なものを祈れ。天の天使たちのようになるためである。金銭のために祈るな。それは錆だからである。金のために祈るな。それは金属だからである。所有地のために祈るな。それは土だからである。そのような祈りは主に届かない。

Expositio in Psalmum CXVIII 19.11.5

5

Non audit Deus, nisi quod dignum suis ducit esse beneficiis: sed audit piam vocem, plenam devotionis et gratiae.

PL 15, 1472C

神は、自らの恵みにふさわしいと見なすもの以外は聞かない。だが、敬虔な声、献身と感謝〔gratia。「恩寵」とも読める〕に満ちた声は聞く。