ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XIV. Nun, Caput XIX 第14説教(ヌン) 第XIX章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1397D · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 14.19.1

1

(Vers. 107.) Ideoque ait: Humiliatus sum nimis. Non solum humiliatum, sed etiam nimis humiliatum se esse gaudet. Beatus qui gloriatur humilitate magis, quam potestate. Potestas decipit, humilitas non destituit.

PL 15, 1397D

(第107節)それゆえ彼は言う。「私は甚だしく低くされた」。彼は、低くされただけでなく、甚だしく低くされたことを喜んでいる。権力よりも、むしろ謙遜を誇る者は幸いである。権力は欺くが、謙遜は見捨てない。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.19.2

2

Bona humilitas, quae etiam in Christo laudem virtutis invenit. Hanc in illo plus veneror, quam creationem; quia creati ad laborem sumus, redempti ad quietem.

PL 15, 1397D

謙遜は善い。それはキリストにおいても、徳の称賛を見いだした。私は彼におけるこの謙遜を、創造よりも敬う。我々は労苦のために造られ、安息のために贖われたからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.19.3

3

Denique ipse advocans populos ad misericordiam suam, de humilitate propria gloriatur, dicens: Palam factus sum non quaerentibus me: apparui iis qui me non interrogabant (Esai. LXV, 1) .

PL 15, 1398A

実に彼自身が、諸々の民を自らの慈しみへと呼び寄せて、自分自身の謙遜を誇り、こう言う。「私を求めない者たちに私は現れ、私に尋ねなかった者たちに私は姿を見せた」(イザヤ65:1)。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.19.4

4

Et alibi: Scapulas meas dedi in flagella, maxillas meas in palmas: faciem autem meam non averti a confusione sputorum (Esai. L, 6) . Recte ergo David humiliare se voluit; ut tribulationum Christi in se ipso, quod deesset, impleret.

PL 15, 1398A

また別の箇所ではこう言う。「私は私の背を鞭に、私の頬を平手に与えた。私の顔を、唾の恥辱から背けなかった」(イザヤ50:6)。ゆえにダビデが自らを低くしようと望んだのは当然である。キリストの苦難に欠けているものを、自分自身の内に満たすためである。