ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XII. Lamed, Caput XIV 第12説教(ラメド) 第XIV章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1365A · 7 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 12.14.1

1

Beatus ergo ille, cujus pulsat januam Christus. Janua nostra fides est, quae totam domum, si fuerit robusta communit. Per istam januam Christus ingreditur. Unde et Ecclesia dicit in Canticis: Vox fratris mei pulsat ad januam (Cant. V, 2) .

PL 15, 1365A

それゆえ、キリストがその戸を叩く者は幸いである。我々の戸は信仰であり、それが堅固であれば、家全体を守る。この戸を通ってキリストは入る。そこで教会は雅歌で言う。「私の兄弟の声が戸を叩く」(雅歌5:2)。

Expositio in Psalmum CXVIII 12.14.2

2

Audi pulsantem, audi introire cupientem: Aperi mihi, soror mea Sponsa, columba mea, perfecta mea, quia caput meum repletum est rore, et crines mei guttis noctis (Ibid.) .

PL 15, 1365A

叩く者を聞け、入りたがる者を聞け。「私に開け、私の妹、花嫁よ、私のハトよ、私の完全な者よ。私の頭は露で満ち、私の髪は夜の滴で満ちているからだ」(雅歌5:2)。

Expositio in Psalmum CXVIII 12.14.3

3

Considera quando maxime pulsat januam tuam Deus Verbum, cum repletum est caput ejus rore nocturno. In tribulatione etenim et tentationibus positos visitare dignatur; ne quis forte succumbat victus aerumnis.

PL 15, 1365B

見よ、神なる言葉があなたの戸を最も強く叩くのは、いつか。その頭が夜の露で満ちているときである。実に彼は、苦難と誘惑のうちに置かれた者たちを訪れることをよしとする。誰かが労苦に負けて屈することのないように。

Expositio in Psalmum CXVIII 12.14.4

4

Repletur ergo caput ejus rore, vel guttis, quando corpus ejus laborat. Tunc ergo vigilandum; ne cum Sponsus venerit, recedat exclusus. Si enim dormias, et cor tuum non vigilet, discedit antequam pulset: si cor tuum vigilet, pulsat, et aperiri sibi januam poscit.

PL 15, 1365B

それゆえ彼の頭は、その体が苦しむとき、露あるいは滴で満たされる。そのときこそ目覚めていなければならない。花婿が来たとき、締め出されて去ることのないように。もしあなたが眠り、あなたの心が目覚めていないなら、彼は叩く前に去る。あなたの心が目覚めているなら、彼は叩き、戸が自分に開かれることを求める。

Expositio in Psalmum CXVIII 12.14.5

5

Habemus ergo animae nostrae januam, habemus et portas de quibus dictum est: Tollite portas principes vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit rex gloriae (Psal. XXIII, 7) . Est ergo et coelum in his, in quibus portae sunt aeternales.

PL 15, 1365B

それゆえ我々は魂の戸を持ち、また門をも持つ。それについてはこう言われた。「君侯たちよ、汝らの門を上げよ。永遠の門よ、高く上れ。栄光の王が入る」(詩篇23:7)。それゆえ、永遠の門がある者たちのうちには、天もある。

Expositio in Psalmum CXVIII 12.14.6

6

Si has fidei tuae portas velis attollere, intrabit ad te rex gloriae, triumphum portans propriae passionis. Habet etiam justitia portas. Nam etiam de his legimus scriptum, dicente Domino Jesu per Prophetam suum: Aperite mihi portas justitiae (Ps. CXVII, 19) .

PL 15, 1365C

もしあなたが信仰のこれらの門を上げようとするなら、栄光の王はあなたのもとに入る。自らの受難の凱旋を携えて。正義にも門がある。実際、これらについても、主イエスが自らの預言者を通して言うのが書かれているのを、我々は読む。「私のために正義の門を開けよ」(詩篇117:19)。

Expositio in Psalmum CXVIII 12.14.7

7

Et infra ait propheta David: Lauda, Hierusalem, Dominum: lauda Deum tuum, Sion; quoniam confortavit seras portarum tuarum (Ps. CXLVII, 12 et 13) .

PL 15, 1365C

そして下の箇所で預言者ダビデは言う。「エルサレムよ、主を賛美せよ。シオンよ、汝の神を賛美せよ。彼が汝の門のかんぬきを強めたからである」(詩篇147:12–13)。