Expositio in Psalmum CXVIII 18.33.1
Non ergo supervacuo Christus advenit. Jam potest dicere homo: Juvenis ego sum, et despectus; qui erat ante in populo priore senex superbus. Dicit: Juvenis sum et despectus, quomodo dicit Ecclesia: Nigra sum, et decora (Cant. I, 4) .
PL 15, 1464Aそれゆえキリストは無駄に来たのではない。今や人は、「私は若者であり、蔑まれている」と言うことができる。以前は先の民において、高ぶる老人であった者が。彼はこう言う。「私は若者であり、蔑まれている」。ちょうど教会がこう言うように。「私は黒いが美しい」(雅歌1:4)。
Expositio in Psalmum CXVIII 18.33.2
Praemisit nigram, ut augeret decorem. Sic et hic praemisit juvenem, ut augeret humilitatem. Non dixit: Nigra sum decora; ne quod nigrum est, decorum aestimaretur.
PL 15, 1464B教会は黒さを先に述べ、美しさを引き立てた。ここでも同じく、若さを先に述べ、へりくだりを引き立てた。「私は美しく黒い」〔et を挟まずに〕とは言わなかった。黒いものが美しいと思われないためである。
Expositio in Psalmum CXVIII 18.33.3
Nec dixit: Juvenis sum despectus; ne juventus despicabilis putaretur; sed ait, Juvenis, et quod mireris, humilis, non superbus, dejecto propior quam tumenti.
PL 15, 1464Bまた「私は蔑まれた若者である」〔et を挟まずに〕とも言わなかった。若さが卑しむべきものと思われないためである。そうではなく、「若者であり」、そして驚くべきことに「へりくだっている」、高ぶっておらず、膨れた者よりも打ち倒された者に近い、と言ったのである。
Expositio in Psalmum CXVIII 18.33.4
Sic et ibi: Nigra sum superiore peccato, sed decora confessione peccati, et correctionis studio, atque amore virtutis.
PL 15, 1464Bあの箇所でも同じである。「私は黒い」、先の罪のゆえに。だが「美しい」、罪の告白と、矯正への努めと、徳への愛のゆえに。
Expositio in Psalmum CXVIII 18.33.5
Quamvis ergo et syllaba, ut grammatici appellant, conjunctiva sit; habet tamen distinctionem qua confusio disjungitur ac separatur: ut si dicas Ambrosium Bassum intus esse, unus putatur: sin autem asseras Ambrosium et Bassum intus esse, duo utique intelliguntur.
PL 15, 1464Bそれゆえ、et(そして)という音節は、文法家たちの呼ぶとおり接続のものであるが、それでも区別をもっていて、それによって混同が切り離され分けられる。たとえば、「アンブロシウス・バッススが中にいる」と言えば一人と思われるが、「アンブロシウスとバッススが中にいる」と断言すれば、確かに二人と解される。