ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo IV. Daleth, Caput II 第4説教(ダレト) 第II章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1240D · 5 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 4.2.1

1

(Vers. 25.) Denique inde coepit versus: Adhaesit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum. Per pavimentum terram intelligimus, per terram materialia.

PL 15, 1240D

(第25節)実に、そこから節は始まった。「私の魂は床に貼りついた。汝の言葉に従って私を生かせ。」床とは地のことと我々は解し、地とは物質的なもののことと解する。

Expositio in Psalmum CXVIII 4.2.2

2

Peccatori autem dictum est: Terra es, et in terram ibis (Genes., III, 19) ; eo quod divinis mandatis inhaerendum non putaverit: sed in materialia et corporalia deflexerit, cui impressa fuerit vitae hujus saecularis delectatio.

PL 15, 1241A

ところが罪人には、「汝は土であり、土に帰る」と言われた(創世記3:19)。神の戒めに固くつくべきだとは考えず、この世の生の快楽を刻みつけられて、物質的なもの、体的なものへと逸れたからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 4.2.3

3

Denique ejectus de paradiso, hoc est, ex illo sublimi et coelesti loco, ad quem raptus est Paulus sive in corpore, sive extra corpus nesciens: ex illo ergo eminenti loco dejectus in terram, deploret Adam dicens: Adhaesit pavimento anima mea; sicut alibi ait: Humiliata est in pulvere anima mea, et adhaesit in terra venter meus (Psal. XLIII, 25) .

PL 15, 1241A

実に彼は楽園から、すなわち、パウロが体のままか体を離れてか知らずに引き上げられたあの高く天的な場所から追い出された。その高みから地へ投げ落とされて、アダムは嘆いて言う。「私の魂は床に貼りついた。」別の箇所で彼は言う。「私の魂は塵の中で低くされ、私の腹は地に貼りついた」(詩篇43:25)。

Expositio in Psalmum CXVIII 4.2.4

4

Poenitentiam gerentis haec vox est, qui meminisset adhaerentem se Deo nescisse, nec potuisse discernere (quod non discrevit et Paulus) utrum in corpore esset, an extra corpus (II Corinth. XII, 2) ; ita infirmitatem, pigritiamque corporis minime sentiebat, cui Domini adhaerebat praesentia.

PL 15, 1241A

これは悔い改める者の声である。彼は、神に貼りついていた時には、体のうちにいるのか体を離れているのかを知らず、見分けることもできなかったことを思い起こしている(パウロもこれを見分けなかった。二コリント12:2)。主の臨在に貼りついていた彼は、体の弱さと怠惰をほとんど感じなかったのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 4.2.5

5

Spiritus ergo propheticus, qui dolorem expressit, vel Dominus qui suscepit ejus infirmitatem, personam repraesentat Adae, et assumit ejus affectum.

PL 15, 1241B

それゆえ、痛みを言い表した預言の霊、あるいはその弱さを引き受けた主が、アダムの人格を表し、その心情を取っているのである。