Expositio in Psalmum CXVIII 19.36.1
(Vers. 151.) Sed forte dicas: Quomodo sancti adhaerent Deo? Et ideo sequitur: Prope es tu, Domine, et omnia praecepta tua veritas.
PL 15, 1480B(第151節)だが、あなたはおそらく言うだろう。「聖なる者たちは、どのようにして神につながるのか」。そのために続く。「汝は近い、主よ。そして汝の掟はすべて真理である」。
Expositio in Psalmum CXVIII 19.36.2
Prope est Dominus omnibus, qui ubique adest: nec fugere eum possumus, si offendimus: nec fallere, si delinquimus: nec amittimus, si colamus. Spectat omnia Deus, omnia videt, assistit singulis, dicens: Deus appropinquans ego sum (Jerem. XXIII, 23) ?
PL 15, 1480B主はすべての者に近い。至るところにいるからである。我々は、彼に背いても彼から逃れることができず、罪を犯しても欺くことができず、崇めても失うことがない。神はすべてを見つめ、すべてを見、一人ひとりのそばに立って言う。「私は近づく神ではないか」(エレミヤ23:23)。
Expositio in Psalmum CXVIII 19.36.3
Et quomodo potest deesse alicubi Deus, cum de Spiritu Dei legeris: Spiritus Domini replevit orbem terrarum (Sap. I, 7) ? Quia ubi Domini Spiritus, ibi Dominus Deus. Coelum et terram ego compleo, dicit Dominus (Jerem. XXIII, 24) .
PL 15, 1480C神がどこかにいないということが、どうしてありえようか。あなたは神の霊について「主の霊は全地を満たした」(知恵の書1:7)と読んでいるではないか。主の霊のあるところに、主なる神がいるからである。「天と地を私は満たす、と主は言う」(エレミヤ23:24)。
Expositio in Psalmum CXVIII 19.36.4
Ubi igitur deficit qui implet omnia? Aut quomodo de plenitudine ejus nos omnes accepimus, nisi omnibus appropinquet?
PL 15, 1480Cすべてを満たす者が欠けている所が、いったいどこにあるか。また、我々がみなその満ちあふれる豊かさから受けたのは、その者がすべての者に近づくのでなければ、どうして可能か。