ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XVIII. Sade, Caput XIX 第18説教(ツァデ) 第XIX章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1458D · 5 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 18.19.1

1

(Vers. 140.) Sequitur: Ignitum eloquium tuum nimis, et servus tuus dilexit illud. Ignem quidem Dominus misit in terram, non ut eam sodomitano rursus, sicut scriptum est, arderet incendio: nec ut eam donatae munere fecunditatis, aut usu vel flore viriditatis exueret (Gen. XIX, 24) .

PL 15, 1458D

(第140節)続く。「汝の仰せは甚だしく燃えている。汝の僕はそれを愛した」。主は確かに地に火を送ったが、それは、書かれているとおり、地をソドムの火災のようにふたたび焼くためではなく、また地から、授けられた豊穣の賜物や、緑の用益や花を奪い取るためでもなかった(創世記19:24)。

Expositio in Psalmum CXVIII 18.19.2

2

Opus enim suum Dominus probare magis atque augere, quam minuere aut damnare consuevit. Neque vero dignum erat, ut elementa innoxia nostri luerent sceleris ultionem. Quid natura deliquerat, si adulta jam soboles erravit?

PL 15, 1459A

主は、自らの業を、減らしたり断罪したりするよりも、むしろ是認し増し加えるのが常だからである。また、害のない元素が、我々の悪行への報復を償うのも、ふさわしいことではなかった。成長した子孫が過ったのだとしても、自然が何の罪を犯したというのか。

Expositio in Psalmum CXVIII 18.19.3

3

Non erat partus in vitio, si devio lapsa est errore progenies: sed usus in culpa. Quem ergo Dominus ignem in novo sparsit Testamento?

PL 15, 1459A

産み出されたものが悪いのではない。子孫が道をはずれた過ちに滑り落ちたとしても、咎は用い方にあった。では、主は新しい契約において、どのような火を撒いたのか。

Expositio in Psalmum CXVIII 18.19.4

4

Qui secretos mentium divinae ardore cognitionis inflammaret affectus, qui vaporem fidei et devotionis adoleret, qui cupiditatem virtutis accenderet. Hoc igne calefactus dicit Hieremias: Et erat ignis flammigerans in ossibus meis (Jerem. XX, 9) .

PL 15, 1459A

神的な認識の熱によって、精神の秘められた情を燃え立たせ、信仰と敬虔の熱を育て、徳への熱望に火をつける火である。この火で温められて、エレミヤは言う。「そして、燃え上がる火が私の骨の中にあった」(エレミヤ20:9)。

Expositio in Psalmum CXVIII 18.19.5

5

Hoc sermonum igne coelestium vaporati Cleophas, et ille alius qui simul cum Domino ab Hierusalem usque in castellum confecerant iter, dicebant: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis . . . . cum aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV, 32) ?

PL 15, 1459A

天の言葉のこの火で温められた、クレオパと、もう一人の者、すなわち主とともにエルサレムから村までの道のりを歩んだ二人が言っていた。「我々の心は我々の内で燃えていたではないか……彼が我々に聖書を開いたとき」(ルカ24:32)。