Expositio in Psalmum CXVIII 17.14.1
(Vers. 133.) Sequitur versus quintus: Gressus meos dirige secundum verbum tuum: et non dominetur mihi omnis iniquitas. Gressus pro profectibus animae accipiendos frequentibus Scripturarum testimoniis admonemur.
PL 15, 1444C(第133節)次に第五の節が来る。「私の歩みを汝の言葉にしたがって導け。あらゆる不法が私を支配しないように」。歩みは魂の進歩の意味に解すべきだと、我々は聖書の度重なる証しによって教えられている。
Expositio in Psalmum CXVIII 17.14.2
Nam quis tam stolido ingenio est, qui putet David de pedum suorum corporali gressu esse sollicitum, et his divinae directionis auxilium postulare?
PL 15, 1444Cダビデが自分の足の体の歩みを気にかけ、それについて神の導きの助けを求めた、などと考えるほど愚かな知性の持ち主が、誰かいるだろうか。
Expositio in Psalmum CXVIII 17.14.3
Ille vero, ut sanctus, vitae suae cursum dirigi gestiebat; sicut et alibi Scriptura testatur, dicens: A Domino diriguntur gressus viri (Prov. XX, 24) .
PL 15, 1444C彼は聖なる者として、自分の人生の歩みが導かれることを切望していたのである。別の箇所でも聖書は、「人の歩みは主によって導かれる」(箴言20:24)と言って証ししている。
Expositio in Psalmum CXVIII 17.14.4
Denique ipsius utamur testimonio, qui ait in superioribus: Paulo minus effusi sunt gressus mei; quia zelavi in peccatoribus pacem (Psal. LXXII, 2 et 3) . Animi itaque sui ostendit claudicasse vestigium, dum pacem peccatorum putat esse mirandam.
PL 15, 1444D実に、彼自身が前の箇所で述べた証しを用いよう。「私の歩みはもう少しで崩れ流れるところだった。罪人たちの平和をねたんだからである」(詩篇72:2–3)。こうして彼は、罪人たちの平和を驚くべきものと考えたとき、自分の心の足取りが足を引きずったことを示している。
Expositio in Psalmum CXVIII 17.14.5
Videntur quidem habere tranquillitatem, videntur quiete frui: sed non est quies, ubi animus inquietus est: non est tranquillitas mentis, ubi animus exagitatur obnoxiae stimulis conscientiae.
PL 15, 1444D確かに彼らは穏やかさを持ち、安らぎを享受しているように見える。しかし、心が落ち着かないところに安らぎは無い。咎ある良心の刺に心がかき乱されているところに、精神の平穏は無い。
Expositio in Psalmum CXVIII 17.14.6
Quomodo securitas, ubi diversarum pugna est passionum, ubi conflictus gravium cogitationum?
PL 15, 1444Dさまざまな情念が争い、重い思いが衝突しているところに、どうして安心があろうか。
Expositio in Psalmum CXVIII 17.14.7
Unde Dominus definiens quid sit pacem habere, ait: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis: non sicut mundus dat, ego do vobis (Joan. XIV, 27) , ostendens pacem quam mundus dat, verae pacis gratiam non habere.
PL 15, 1445Aそれゆえ主は、平和を持つとは何かを定めて言う。「私の平和を汝らに与える、私の平和を汝らに残す。世が与えるようにではなく、私が汝らに与える」(ヨハネ14:27)。世が与える平和は、真の平和の恩寵を持たないことを示している。
Expositio in Psalmum CXVIII 17.14.8
Ideoque non in homine esse pacem volens docere, addidit: Pacem meam relinquo vobis. Et iterum: Pacem meam do vobis. Denique Propheta dicebat: Pax, pax, et ubi est pax (Jerem. VI, 14) ?
PL 15, 1445Aそして、平和は人の中にあるのではないと教えようとして、彼は付け加えた。「私の平和を汝らに残す」。また、「私の平和を汝らに与える」。実に預言者は言っていた。「平和、平和と。平和はどこにあるのか」(エレミヤ6:14)。
Expositio in Psalmum CXVIII 17.14.9
Manifestum est igitur eum de titubatione suae dixisse sententiae, in qua animi, non corporis titubaverat gressus. 14. Et Moyses ait: Transiens videbo hoc visum magnum (Exod. III, 3) . Etenim ut Deum videret, progressione quadam virtutis ad ulteriora processit.
PL 15, 1445Aそれゆえ、彼が自分の考えのよろめきについて語ったことは明らかである。そこでよろめいたのは、体ではなく心の歩みであった。14.〔底本は段落番号14を二度組む〕 そしてモーセは言う。「私は通り過ぎて、この大いなる光景を見よう」(出エジプト記3:3)。実に、神を見るために、徳の何らかの進歩によって、より先へ進んだのである。
Expositio in Psalmum CXVIII 17.14.10
Pastor erat ovium, et dux factus est civium. Et ad Sponsam dicitur in Canticis: Speciosi facti sunt gressus tui in calceamentis, filia Aminadab: moduli femorum tuorum similes torquibus opere artificis (Cant. VII, 1) .
PL 15, 1445A彼は羊の牧者であり、市民たちの指導者となった。そして花嫁に向かって、雅歌でこう言われる。「汝の歩みは履物の中で美しくなった、アミナダブの娘よ。汝の腿の垂れ飾りは、名匠の手の業になる首飾りに似ている」(雅歌7:1)。
Expositio in Psalmum CXVIII 17.14.11
Non est dubium gressus hic quoque Ecclesiae, vel animae profectus significari: Quam speciosi pedes sunt evangelizantium pacem, evangelizantium bona (Esai. LII, 7) !
PL 15, 1445Bここでも、歩みが教会、あるいは魂の進歩を意味していることに疑いはない。「平和を福音として告げる者たち、善きことを福音として告げる者たちの足は、何と美しいことか」(イザヤ52:7)。
Expositio in Psalmum CXVIII 17.14.12
Utique speciosos dicit Evangelicae praedicationis et disputationis progressus, ut alibi dicitur: Transgredere flumina (Esai. XLVII, 2) : hoc est, fluentia et lubrica istius mundi transcurre stabili mentis incessu.
PL 15, 1445B確かに彼は、福音の宣教と論議の進展を美しいと言っているのである。別の箇所で「川を渡れ」(イザヤ47:2)と言われているように、すなわち、この世の流れ滑りやすいものを、心の揺るぎない歩みで走り越えよ、ということである。
Expositio in Psalmum CXVIII 17.14.13
Quod de animae gressu dici in posterioribus hic ipse David evidenter ostendit, asserens quod torrentem iniquitatum sua anima transisset (Psal. CXXIII, 5) .
PL 15, 1445Bこれが魂の歩みについて言われていることを、このダビデ自身が後の箇所ではっきり示している。自分の魂が不法の奔流を渡ったと断言しているからである(詩篇123:5)。