ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XVI. Ain, Caput XIV 第16説教(アイン) 第XIV章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1428D · 7 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 16.14.1

1

Judicii finis justitia est. In altero veritatis custodia, in altero fructus est aequitatis: utraque tamen non privata virtus, sed publica.

PL 15, 1428D

裁きの目的は正義である。一方には真理を守ることがあり、他方には公平の実りがある。しかし、どちらも私的な徳ではなく、公の徳である。

Expositio in Psalmum CXVIII 16.14.2

2

Nam immaculatum corpus a virili permixtione servare, et palmam castimoniae limoso in corpore usque ad Angelorum conversationem custodia integritatis evehere, utilitas privata, laus publica est: Frugi esse ac modestum, et sobriae parcitatis tenere mensuram probatur a pluribus, sed sibi soli proficit.

PL 15, 1429A

というのも、汚れのない体を男との交わりから守り、貞潔の勝利の棕櫚を、泥にまみれた体の中で、清らかさを守ることによって天使たちの暮らしにまで高めるのは、私的な益であり、公の誉れである。質素で控えめであり、節度ある倹約の度合いを保つことは、多くの人から是認されるが、自分一人のためになるだけである。

Expositio in Psalmum CXVIII 16.14.3

3

Fortitudo in praeliis eminet, in otio friget: cujus opus in tempore necessarium, in voto adversum; malunt enim homines non pugnare, quam vincere.

PL 15, 1429A

勇気は戦いにおいて際立ち、平和なときには冷えている。その働きは、時によっては必要だが、願いとしては望ましくない。人は、勝つよりも戦わないことを選ぶからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 16.14.4

4

Sola justitia est quae omnibus temporibus, aliis potius nata quam sibi, quotidiano usu, et fructu publico, suo damno alienas custodit utilitates: quae nihil habeat utilitatis, et plurimum laudis.

PL 15, 1429A

正義だけが、あらゆる時にあって、自分のためよりむしろ他の者たちのために生まれ、日々の務めと公の実りによって、自らの損失をもって他者の益を守る。それは自らには何の益もなく、誉れは大いにある。

Expositio in Psalmum CXVIII 16.14.5

5

Hanc igitur Propheta praetendit ad sui meriti commendationem, dicens: Feci judicium et justitiam: ne tradas me nocentibus me. Ubi justitia, ibi misericordia. Misericordia a peccato liberat. Quomodo ergo peccatoribus trador?

PL 15, 1429A

それゆえ預言者は、自らの功績を示すために、これを前に差し出して言う。「私は裁きと正義を行った。私を害する者たちに、私を渡すな」。正義のあるところに慈しみがある。慈しみは罪から解き放つ。それならどうして私は罪人たちに渡されようか。

Expositio in Psalmum CXVIII 16.14.6

6

Simile illud in Canticis: Exui tunicam meam, quomodo induam eam? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo eos (Cant. V, 3 et 4) ? Exui tunicam peccatoris, velamenque terreni: cur quasi peccator atque terrenus adjudicor?

PL 15, 1429B

雅歌にも似た言葉がある。「私は衣を脱いだ。どうしてそれを着ようか。私は足を洗った。どうしてそれを汚そうか」(雅歌5:3–4)。私は罪人の衣、地上のものの覆いを脱いだ。なぜ私は罪人、地上のものであるかのように、裁き定められるのか。

Expositio in Psalmum CXVIII 16.14.7

7

Lavi pedes meos, ne qua delicti sors posset adhaerere vestigio: cur das in me delinquentibus potestatem?

PL 15, 1429B

私は足を洗った。罪の運命が足跡に付き従うことのないようにするためである。なぜ汝は、私に対して罪を犯す者たちに力を与えるのか。