ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo IV. Daleth, Caput V 第4説教(ダレト) 第V章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1242A · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 4.5.1

1

Bonum est igitur adhaerere Domino, nec inflexam cervicem habere ad jugum mundi. Ideoque Ecclesiae, vel forti animae dicit Sapientia: Sicut turris David cervix tua, quae aedificata est in Thalpioth: mille ostia pendent in ea, omnia jacula potentium (Cant. IV, 4) .

PL 15, 1242A

それゆえ、主に貼りつくことは善であり、この世の軛に首を曲げないことは善である。だから知恵は、教会に、あるいは強い魂に言う。「汝の首はダビデの塔のようだ。タルピオトに築かれ、千の盾〔ostia。字義は「戸」だが、盾と解した〕がそこに掛けられている。すべて勇士たちの投げ槍である」(雅歌4:4)。

Expositio in Psalmum CXVIII 4.5.2

2

Erecta enim ad Deum cervix, et jugo Christi habilis, quae nulla in terras-illecebrarum inflexione curvetur, sicut Christi regalis est turris, cui jugum suum Nabuchodonosor non possit imponere.

PL 15, 1242A

神へと立てられた首、キリストの軛に適した首は、地の誘惑に傾いて曲がることが一切なく、キリストの王の塔のようである。ネブカドネツァルも、その塔に自分の軛を掛けることはできない。

Expositio in Psalmum CXVIII 4.5.3

3

Condidit enim turrim illam David, ille manu fortis, et supra murorum aedificavit excelsa; ut subsidio pariter et decori sit: subsidio, quia hostem praevidet et repellit: decori, quia non solum inter humilia, sed etiam inter excelsa supereminet.

PL 15, 1242B

かの塔を建てたのは、あの腕の強い者ダビデであり、彼は城壁の高みの上にそれを築いた。助けとなり、同時に飾りともなるためである。助けとなるのは、敵を先に見て退けるからであり、飾りとなるのは、低い所の中だけでなく、高い所の中でも抜きん出ているからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 4.5.4

4

Ita tamen subsidio, vel decori, si habeat in se verbi dogmata velut quaedam phalerarum monilia, habeat etiam jacula potentium prophetarum, quae adversus omnem extollentem se altitudinem lacertis quibusdam fidei diriguntur.

PL 15, 1242B

ただし、助けとなり飾りとなるのは、言葉の教えを、いわば馬の飾りの首飾りのように自らのうちに持ち、また、勇士である預言者たちの投げ槍をも持っている場合である。その投げ槍は、すべて自らを高く掲げる高慢に向けて、信仰の腕によって放たれる。