ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo VII. Zain, Caput VI 第7説教(ザイン) 第VI章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1282A · 6 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 7.6.1

1

(Vers. 50.) Et addidit: Haec me consolata est in humilitate mea, quoniam verbum tuum vivificavit me. Haec est spes, haec quae verbo tuo obvenit mihi, consolata est me, ut tolerarem acerba praesentium.

PL 15, 1282A

(第50節)彼は付け加えた。「これが、私の卑しさの中で私を慰めた。汝の言葉が私を生かしたからである」。これが希望である。汝の言葉によって私に訪れたこの希望が私を慰め、それによって私は現在のものの苦さに耐えたのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 7.6.2

2

Dum facit Paulus contra nomen, non habet spei consolationem: dum patitur pro nomine, haurit spem de consolatione. Et fidelis factus quomodo nos consoletur, accipe: Quis nos separabit, inquit, a dilectione Christi?

PL 15, 1282A

パウロは、〔キリストの〕名に逆らって行っていた間は、希望の慰めを持たなかった。名のために苦しむようになってからは、慰めから希望を汲む。そして信仰に入った者として、彼がどのように我々を慰めるのかを聞け。「誰が我々をキリストの愛から引き離すだろうか」と彼は言う。

Expositio in Psalmum CXVIII 7.6.3

3

Tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an periculum, an gladius? Sicut scriptum est: Quia propter te morti tradimur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis (Rom. VIII., 35 et 36) .

PL 15, 1282A

「患難か、苦悩か、迫害か、飢えか、危険か、剣か。書かれているとおり、『汝のゆえに我々は一日中死に渡され、屠られる羊のように見なされている』」(ローマ8:35–36)。

Expositio in Psalmum CXVIII 7.6.4

4

Et qua ratione illa patienter tolerari possint, addidit: Sed in his omnibus superamus propter eum, qui nos dilexit (Ibid., 37) .

PL 15, 1282B

そして、それらをどのような理由によって忍耐強く耐えうるのかを、彼は付け加えた。「しかしこれらすべてのうちで、我々は、我々を愛した者のゆえに勝つ」(ローマ8:37)。

Expositio in Psalmum CXVIII 7.6.5

5

Ergo si quis vult adversa superare, si est persecutio, si est periculum, si mors, si aegritudo gravis, si incursus latronum, si facultatum proscriptio, si quidquid eorum quae putantur in isto adversa saeculo, facile superantur, si sit spes quae consoletur.

PL 15, 1282B

それゆえ、逆境に打ち勝とうとする者は、迫害であれ、危険であれ、死であれ、重い病であれ、盗賊の襲撃であれ、財産の没収であれ、この世において逆境と思われているものが何であれ、慰める希望さえあれば、たやすくそれに打ち勝つのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 7.6.6

6

Nam etsi illa acciderint, tamen gravia esse non possunt dicenti: Existimo enim quod indignae sint passiones hujus temporis ad futuram gloriam (Ibid., 38) . Quisquis enim meliora sperat, numquam levioribus frangitur.

PL 15, 1282B

たとえそれらが起こったとしても、「この時の苦難は、来たるべき栄光に比べれば取るに足りないと私は考える」(ローマ8:38)と言う者にとっては、重いものではありえないからである。より善いものを望む者は、より軽いものによって決して打ち砕かれない。