Expositio in Psalmum CXVIII 11.24.1
(Vers. 87.) Sequitur versus septimus: Paulominus consummaverunt me in terra: ego autem non dereliqui mandata tua.
PL 15, 1358B(第87節)続いて第七の節。「彼らはこの地で、私をほとんど滅ぼし尽くした。だが私は、汝の戒めを捨てなかった」。
Expositio in Psalmum CXVIII 11.24.2
Non superfluo divinum quaesivit auxilium, qui sciebat sibi adversus fortes esse certamen, pluraque sibi praelia praeparata dimicaturo nunc adversus nequitias spiritales, quae sunt in coelestibus, nunc adversus calorem sanguinis, et innumeras corporis hujus illecebras, quarum nexu vario et diuturna colluctatione lassatus pudendo corruisset certamine; nisi fidei se radice tenuisset.
PL 15, 1358B彼が神の助けを求めたのは無駄ではなかった。強い者たちに対する戦いが自分にあると知り、あるときは天上にある霊的な悪意に対し、あるときは血の熱と、この体の数えきれぬ誘惑に対して、戦わねばならない、より多くの戦いが自分に備えられていると知っていたからである。もし信仰の根に自らを保たなかったなら、それらの多様な絡みつきと長い格闘に疲れ果て、恥ずべき戦いに倒れていたであろう。
Expositio in Psalmum CXVIII 11.24.3
Discamus cavere quem gerimus, hic nobis hostis domesticus, hic inimicus gravis est nostri ipsius usus corporis.
PL 15, 1358C我々は、自分が担っているものに用心することを学ぼう。我々自身の体の働きこそ、我々にとって家の中の敵、重い敵なのである。
Expositio in Psalmum CXVIII 11.24.4
Inflammatur vino, ardet libidine, decore mulieris occursantis accenditur, spe alitur, desperatione uritur, illecebris exuritur, non evaporat effectu, timore turbatur, metu frangitur, luxuria mollitur, lascivia dissolvitur, labore afficitur, sollicitudine fatigatur, passione conteritur.
PL 15, 1358Cそれはぶどう酒で燃え、情欲で燃え、行き合う女の美しさで火をつけられ、望みで養われ、絶望で焼かれ、誘惑で焼き尽くされ、成就によって蒸発せず、恐れで乱され、怯えで砕かれ、放縦で柔弱になり、淫蕩で解け、労苦で傷み、心配で疲れ、情念で砕かれる。
Expositio in Psalmum CXVIII 11.24.5
Miraris si inter tot adversarias passionum vices se etiam justus tenere vix possit, cum impares simus etiam singularum certamini?
PL 15, 1358Cこれほど多くの敵対する情念の変転のただ中で、義人でさえ自分を保つのがやっとであることに、あなたは驚くか。我々は、情念一つ一つとの戦いにすら力が及ばないというのに。
Expositio in Psalmum CXVIII 11.24.6
Quem vel sola libido non vindicet, quem non subjuget avaritia, quem formido non quatiat, quem luxuria non enervet, quem lascivia non emolliat, quem non supplantet ebrietas?
PL 15, 1358C情欲だけでも、誰を自分のものにしないだろうか。貪欲が屈服させない者があろうか。恐怖が震わせない者、放縦が骨抜きにしない者、淫蕩が柔弱にしない者、酩酊が足をすくわない者があろうか。