ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XII. Lamed, Caput V 第12説教(ラメド) 第V章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1361D · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 12.5.1

1

(Vers. 89.) In aeternum, inquit, Domine, permanet verbum tuum in coelo. Vides etiam in te permanere debere, quod etiam in coelo permanet ac perseverat. Serva ergo verbum Dei, et serva in corde tuo, et ita serva, ne obliviscaris.

PL 15, 1361D

(第89節)「永遠に、主よ、汝の言葉は天に留まる」と言う。あなたも見るとおり、天においても留まり存続するものは、あなたのうちにも留まらねばならない。それゆえ神の言葉を守れ。あなたの心に守れ。そして忘れないように守れ。

Expositio in Psalmum CXVIII 12.5.2

2

Serva legem Domini, et meditare; ne justificationes Domini de tuo corde labantur. Docet te litterae interpretatio, ut serves diligenter. Docet te Propheta in subditis, dicens: Nisi quia lex tua meditatio mea est, tunc forsitan periissem in humilitate mea.

PL 15, 1362A

主の律法を守り、思い巡らせ。主の義の定めがあなたの心から滑り落ちないように。文字の訳があなたに、念入りに守るよう教える。続く節で預言者もあなたに教えて言う。「もし汝の律法が私の思い巡らしでなかったなら、私はそのとき、おそらく私の卑しめの中で滅びていたであろう」。

Expositio in Psalmum CXVIII 12.5.3

3

In aeternum non obliviscar justificationum tuarum (Inf. v. 92 et 93) . Legis ergo meditatio facit, ut tempora tribulationis, tempora quibus humiliamur aliquibus adversis, sustinere et tolerare possimus; ut neque humiliato nimis, neque dejecto frangamur affectu.

PL 15, 1362A

「私は永遠に汝の義の定めを忘れない」(下の第92節、第93節)。それゆえ律法の思い巡らしは、我々が苦難の時、すなわち何らかの逆境によって卑しめられる時を、持ちこたえ耐え忍べるようにする。あまりに卑しめられ、打ちひしがれた心情によって砕かれることのないようにするためである。

Expositio in Psalmum CXVIII 12.5.4

4

Denique Dominus non frangi nos humilitate usque ad desperationem vult, sed usque ad correptionem.

PL 15, 1362A

実に主は、我々が絶望に至るまで卑しめによって砕かれることを望まず、叱責に至るまで〔砕かれること〕を望む。