ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo X. Iod, Caput XLI 第10説教(ヨド) 第XLI章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1345B · 7 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 10.41.1

1

(Vers. 78.) Sequitur versus sextus: Confundantur superbi; quoniam injuste iniquitatem gesserunt in me: ego autem exercebor in praeceptis tuis. Superius ait idem Propheta: Si reddidi retribuentibus mihi mala (Psal. VII, 5) .

PL 15, 1345B

(第78節)続く第六の節。「高ぶる者たちは恥じ入れ。彼らは不当に、私に対して不法を行ったからである。しかし私は汝の掟において鍛えられる」。先に同じ預言者は言った。「もし私が、私に悪を返す者たちに悪を返したのなら」(詩篇7:5)。

Expositio in Psalmum CXVIII 10.41.2

2

Numquid hic maledicit iis, qui in se iniqua gesserunt? Non utique. Videbat enim charitatem etiam inimicissimis deferendam, cum venisset Evangelii praedicator.

PL 15, 1345B

彼はここで、自らに不法を行った者たちを呪っているのか。決してそうではない。福音の宣教者が来たときには、愛が最も敵対する者たちにさえ向けられねばならないことを、彼は見ていたからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 10.41.3

3

Unde arbitror quia quasi medicus velit eos ipsos sanare qui laeserint; ut iniquitatis suae contemplatione conventi, de propriis flagitiis erubescant: in quo non solum propheticam incipiunt probare patientiam, verum etiam emendare suam insolentiam.

PL 15, 1345B

それゆえ私は、彼は医者のように、自分を傷つけた者たち自身を癒やそうとしているのだと思う。自らの不法を見つめて問い質され、自らの恥ずべき行いを恥じるためである。そのとき彼らは、預言者の忍耐を是認し始めるだけでなく、自らの傲慢を正し始める。

Expositio in Psalmum CXVIII 10.41.4

4

Pudor enim plerumque corrector est nostri; et dum incipit nos pudere commissi, ne diutius pudeat, deserere quae erubescenda sunt, admonemur.

PL 15, 1345C

恥は、しばしば我々の矯正者だからである。犯したことを恥じ始めるとき、恥じ続けることのないように、恥ずべきことを捨てるよう我々は促される。

Expositio in Psalmum CXVIII 10.41.5

5

Non ergo maledicit Propheta, sed quasi bonus medicus vult illos cognoscere et scire quid fecerint; ut cum se in suam conscientiam receperint, quanta suorum sit colluvies delictorum incipiant erubescere: erubescentes autem possint prioribus renuntiare peccatis.

PL 15, 1345C

ゆえに預言者は呪っているのではなく、善き医者のように、彼らが自らのしたことを認識し、知るよう望んでいる。自らの良心に立ち返ったとき、自分たちの罪の汚物がどれほどであるかを恥じ始め、恥じることで、以前の罪を捨てうるようになるためである。

Expositio in Psalmum CXVIII 10.41.6

6

Considera mihi nunc aliquos fornicantes, inequitantes viduis ac puellis, aliena rapientes; et in his non solum non erubescere, sed etiam gloriari solere, tamquam vel pulchritudinis, vel potentiae suae titulos deferentes: de quibus bene dixit Apostolus, quod eorum gloria in confusione ipsorum (Philip. III, 19) ; eo detestabiliores ipsis criminibus suis, quod cum tanta committant, non confundantur.

PL 15, 1345C

いま私のために、ある者たちを考えてみよ。淫行にふけり、やもめや乙女たちを踏みにじり、他人のものを奪う者たちである。彼らは、これらのことを恥じないばかりか、むしろ誇るのが常である。あたかも自らの美しさか力かの称号を掲げているかのようにである。使徒は彼らについて、「その栄光は彼ら自身の恥のうちにある」と見事に言った(フィリピ3:19)。これほどのことを犯しながら恥じないのだから、彼らは自らの罪そのものよりもいっそう忌まわしい。

Expositio in Psalmum CXVIII 10.41.7

7

Verum eorum si quis postea veniat in Ecclesiam, credat in Dominum Jesum, audiat Evangelium, compungatur corde: tunc demum incipiet quam atrocia et gravia deliquerit, agnoscere; et in iis quae agnoverit, erubescere.

PL 15, 1345D

しかし、彼らのうちの誰かがのちに教会に来て、主イエスを信じ、福音を聞き、心を刺されるなら、そのときようやく彼は、自分がどれほどむごく重い罪を犯したかを知り始め、知ったことについて恥じ始めるだろう。