ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo X. Iod, Caput XXVIII 第10説教(ヨド) 第XXVIII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1340C · 7 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 10.28.1

1

(Vers. 75.) Sequitur versus tertius; Agnovi, Domine, quoniam justa judicia tua: et in veritate tua humiliasti me.

PL 15, 1340C

(第75節)続く第三の節。「主よ、私は知った、汝の裁きが正しいことを。汝は汝の真理において私を低くした」。

Expositio in Psalmum CXVIII 10.28.2

2

Qui potest intelligere quae sunt divinae providentiae, utitur eo sermone quo usus est propheta sanctus David; quia omnia judicio Dei fiunt, ut aegrum corpus aliquis habeat, ut salubre, ut dives, ut pauper sit, ut moriatur juvenis, vel senex.

PL 15, 1341A

神の摂理に属することを悟りうる者は、聖なる預言者ダビデが用いた言葉を用いる。すべては神の裁きによって起こる。ある人が病む体をもつことも、健やかであることも、富むことも、貧しいことも、若くして死ぬことも、老いて死ぬことも。

Expositio in Psalmum CXVIII 10.28.3

3

Si quis intendat Scripturis divinis, intelligit haec fieri judicio Dei; nihil enim est praeter Dei scientiam. Exemplum quaerimus? Non est absconditum; siquidem Job numquam amisisset proprias facultates, nisi esset traditus adversariae potestati.

PL 15, 1341A

神的な聖書に心を向ける者は、これらが神の裁きによって起こると悟る。神の知の外にあるものは何もないからである。例を求めようか。隠れてはいない。実際ヨブは、敵対する力に渡されなかったなら、自らの財産を決して失わなかっただろう。

Expositio in Psalmum CXVIII 10.28.4

4

Dedit enim Dominus diabolo potestatem in facultates ejus, ut tentaretur qualem, amisso patrimonio, haberet affectum (Job. I, 12) : dedit in filios, dedit in corpus ejus (Job. II, 6) ; ut probaretur num defunctorum dolore liberorum, aut cruciatu corporis a constantia mentis animique descisceret.

PL 15, 1341A

主は悪魔に、ヨブの財産に対する力を与えたからである。財産を失ったのち、彼がどのような心情をもつかを試されるためである(ヨブ記1:12)。また子らに対して、彼の体に対して力を与えた(ヨブ記2:6)。それは、亡くなった子らの悲しみによって、あるいは体の苦痛によって、精神と心の堅忍から離れるかどうかが、試されるためであった。

Expositio in Psalmum CXVIII 10.28.5

5

Dominus quidem noverat fortem; sed in illo docere atque examinare nos voluit, utrum imitatores ejus esse possemus. Denique et Abraham tentavit, quando filium senis unicum sibi petiit immolari (Gen. XXII, 2) .

PL 15, 1341B

主は確かにこの強い者を知っていた。しかし彼において、我々が彼の模倣者となりうるかどうかを、我々に教え、吟味しようと望んだ。ついにはアブラハムをも試み、老年の彼の独り子を、いけにえに献げるよう自分に求めた(創世記22:2)。

Expositio in Psalmum CXVIII 10.28.6

6

Sciebat utique mentem Abrahae: sed sciens tentat Dominus, sicut legisti in Evangelio, quia cum interrogasset Dominus Jesus discipulos, quot panes haberent; et illi respondissent, quia quinque tantum haberent panes, ipse ait: Quid faciemus inter tantos homines? hoc autem dicebat tentans eos; sciebat enim quid facturus esset (Joan. VI, 5 et 6) .

PL 15, 1341B

確かに彼はアブラハムの精神を知っていた。しかし主は、知りつつ試すのである。あなたが福音書で読んだとおりである。主イエスが弟子たちに、パンはいくつあるかと尋ね、彼らが、五つのパンしかないと答えたとき、彼自身が言った。「これほど多くの人々の間で、我々は何をしようか」。しかし彼がこう言ったのは、彼らを試してのことであった。彼は自分が何をしようとしているかを知っていたからである(ヨハネ6:5–6)。

Expositio in Psalmum CXVIII 10.28.7

7

Qui ergo justus est, examine justitiae suae credit quia Dei justa judicia sunt: vel secundum Graecum, quia Dei judicia sunt ipsa justitia.

PL 15, 1341B

それゆえ義である者は、自らの正義の吟味によって、神の裁きが正しいと信じる。あるいはギリシア語の本によれば、神の裁きとは正義そのものである、と。