Expositio in Psalmum CXVIII 20.20.1
Unde Apostolus admirans divinae dona pietatis, simul ostendens unam Patris et Filii esse liberalitatem, ait: Deus autem qui dives est in misericordia, propter multam charitatem qua dilexit nos (Ephes. II, 4) .
PL 15, 1490Aそれゆえ、使徒は神の慈愛の賜物に驚嘆し、同時に父と子の寛大さが一つであることを示して、言う。「慈しみに富む神は、我々を愛したその大いなる愛のゆえに」(エフェソ2:4)。
Expositio in Psalmum CXVIII 20.20.2
Audis in quo debeas, homo, dives esse, quas habere virtutes, amare in Deo, in te probare: inire beneficia misericordiae charitatisque coelestis.
PL 15, 1490Aあなたは聞く、人よ、何において富むべきか、どのような徳を持つべきか、神において何を愛し、自らにおいて何を確かめるべきかを。すなわち、天の慈しみと愛の恩典に入ることである。
Expositio in Psalmum CXVIII 20.20.3
Et addidit: Et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo, cujus gratia estis salvati: et simul suscitavit, simul fecit sedere in coelestibus, in Christo Jesu (Ibid., 5 et 6) . In Christo utique honoratur et caro.
PL 15, 1490Bそして使徒は続けた。「罪の中で死んでいた我々を、キリストにおいて共に生かした。その恩寵によって汝らは救われたのである。そして共に起こし、キリスト・イエスにおいて天上に共に座らせた」(エフェソ2:5–6)。キリストにおいては、肉もまた栄誉を受ける。
Expositio in Psalmum CXVIII 20.20.4
Ille igitur qui ad dexteram Dei sedet, propter nos humiliatus est. Ideoque dicit nobis: Discite a me quia mitis sum, et humilis corde (Matth. XI, 29) .
PL 15, 1490Bゆえに、神の右に座すかの者は、我々のゆえに低くされた。だから我々に言う。「私から学べ、私は柔和で、心のへりくだった者だからである」(マタイ11:29)。
Expositio in Psalmum CXVIII 20.20.5
Non dixit: Discite a me, quia potens sum, sed quia humilis corde; ut tu illum imiteris, ut tu ei dicas: Domine, audivi vocem tuam, implevi praeceptum tuum.
PL 15, 1490B彼は「私から学べ、私は力ある者だから」とは言わず、「心のへりくだった者だから」と言った。あなたが彼にならい、あなたが彼にこう言うためである。「主よ、私は汝の声を聞き、汝の掟を果たした」。
Expositio in Psalmum CXVIII 20.20.6
Dixisti ut a te disceremus humilitatem: didicimus non solum sermone tuo, sed etiam actu tuo, feci quod imperasti: Vide humilitatem meam.
PL 15, 1490B汝は、我々が汝からへりくだりを学ぶようにと言った。我々は汝の言葉によってだけでなく、汝の行いによっても学んだ。私は汝が命じたことを行った。「私のへりくだりを見よ」。