ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo V. He, Caput XX 第5説教(ヘー) 第XX章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1257C · 5 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 5.20.1

1

Sed quia sapientia, honestas, claritas, ita perfectae sunt, si habeant charitatem, plenitudo enim Legis charitas est (Rom. XIII, 10) , suscitari et resuscitari vult charitatem: suscitari in veteri Testamento, resuscitari in novo.

PL 15, 1257C

しかし、知恵も誉れも輝きも、愛を持つときに初めて完全なのであって――「律法の充満は愛である」からである(ローマ13:10)――、それゆえ彼女は、愛が呼び覚まされ、再び呼び覚まされることを望む。古い契約において呼び覚まされ、新しい契約において再び呼び覚まされることを。

Expositio in Psalmum CXVIII 5.20.2

2

Charitas Deus est, ut legimus (I Joan. IV, 8) : charitas Christus est. Suscitatur tamquam leo, et catulus leonis, ut Judae ascendat ex germine. Resuscitatur ut dormiens, ut recumbens; quia non humana, sed sua et Patris majestate est suscitatus a mortuis.

PL 15, 1257C

愛は神である、我々が読むとおりに(一ヨハネ4:8)。愛はキリストである。獅子のように、獅子の子のように呼び覚まされる。ユダの芽から上るためである。眠る者のように、横たわる者のように再び呼び覚まされる。人間の威光によらず、自らと父の威光によって、死者の中から呼び覚まされたからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 5.20.3

3

Unde ait Scriptura: Quis suscitabit illum (Gen. XLIX, 9) ? Non enim poterat illum aut angelus, aut potestas suscitare aliena; cum ipse alios resuscitaret.

PL 15, 1257C

それゆえ聖書は言う。「誰が彼を呼び覚ますだろうか」(創世記49:9)。天使も、他の権能も、彼を呼び覚ますことはできなかったからである。彼自身が他の者たちを再び呼び覚ましたのだから。

Expositio in Psalmum CXVIII 5.20.4

4

Ergo cum hic dicit: Si suscitaveritis, aut resuscitaveritis charitatem usquequo voluerit (Cant. II, 7) , de iis dicit qui resurrectionem ejus possunt congrue praedicare; ut audientibus ardorem fidei et devotionis accendant.

PL 15, 1257D

それゆえ、ここで「汝らが愛を呼び覚まし、再び呼び覚ますなら、彼が望むときまで」(雅歌2:7)と言うとき、彼の復活を適切に宣べ伝えうる者たちについて言っている。聞く者たちに、信仰と敬虔の熱を燃え立たせるためである。

Expositio in Psalmum CXVIII 5.20.5

5

Vel suscitatur Christus in iis, qui primum accedunt: resuscitatur in iis qui postquam accesserint, dormierunt. Dormit ergo Christus in negligentibus, suscitatur in sanctis.

PL 15, 1257D

あるいは、キリストは、初めて近づく者たちの中で呼び覚まされ、近づいた後に眠った者たちの中で再び呼び覚まされる。それゆえ、キリストは怠る者たちの中で眠り、聖なる者たちの中で呼び覚まされる。