ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo V. He, Caput XVIII 第5説教(ヘー) 第XVIII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1256D · 3 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 5.18.1

1

Ad hanc ergo veniens mansionem Ecclesia, ad hunc processum, ut pro Christo filios suos offerat, ut excipiat vulnera charitatis, quasi bona fidei alimenta reperiens, pietatisque fructus gustavit ipsa, et hortari coepit caeteros dicens: Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus, sicut malum (Psal. XXXIII, 8) .

PL 15, 1256D

教会はこの宿営地に、この前進に至った。キリストのために自らの子らを献げ、愛の傷を受けるためである。そして、いわば信仰のよき糧と敬虔の実を見いだしたかのように、自ら味わい、ほかの者たちを励まし始めて言った。「味わい、見よ、主が甘美であることを、リンゴのように」(詩篇33:8)。

Expositio in Psalmum CXVIII 5.18.2

2

Et in malo vulnus est, sed tamen suave est (Cant., II, 3) . Venit iterum ad vallem botryonis, vidit ingentis uvam magnitudinis, quam duo portare vix poterant: unus qui praecederet, alius qui sequeretur.

PL 15, 1256D

リンゴにも傷があるが、それでも甘い(雅歌2:3)。教会は再び房の谷〔底本は botryonis。ギリシア語で「ブドウの房」の意〕に来て、途方もない大きさのブドウの房を見た。二人でやっと担げるもので、一人は先を行き、もう一人は後に従った。

Expositio in Psalmum CXVIII 5.18.3

3

Gustavit mysterium, gustavit in Jesu Nave, gustavit in Caleb, qui dicebant populo: Vidimus terram profluentem mel et lac (Num. XIII, 28) . Gustate, et videte quam suavis est Dominus.

PL 15, 1257A

教会は奥義を味わった。ヌンの子ヨシュア〔七十人訳の言い方〕において味わい、カレブにおいて味わった。彼らは民に言った。「我々は、蜜と乳の流れる地を見た」(民数記13:28)。「味わい、見よ、主がいかに甘美であるかを」。