ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XIII. Mem, Caput XXVI 第13説教(メム) 第XXVI章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1388D · 5 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 13.26.1

1

(Vers. 104.) Sequitur: A mandatis tuis intellexi: propter hoc odio habui omnem viam iniquitatis. Consequens huic versiculo est: Concupiscens sapientiam, serva mandata (Eccli. I, 33) . Sed nemo potest servare, nisi qui intelligit.

PL 15, 1388D

(第104節)続いて、「汝の戒めから私は悟った。それゆえ私は不法のすべての道を憎んだ」。この小節に続くのはこれである。「知恵を望むなら、戒めを守れ」(集会の書1:33)。だが、悟る者でなければ誰も守ることはできない。

Expositio in Psalmum CXVIII 13.26.2

2

Denique redduntur quotidie omnia verba Legis a quibusdam senioribus Judaeorum, et nemo eorum potest custodire mandatum.

PL 15, 1389A

実に、律法のすべての言葉は、ユダヤ人の一部の長老たちによって日々唱え返されているが、彼らの誰も戒めを守ることができない。

Expositio in Psalmum CXVIII 13.26.3

3

Neque enim arborem dixerim custodire fecunditatem naturae, quae luxuriat in foliis, vanescit in fructu: nec terram illam dixerim custodire fructus suos, quae filicem invisam parit agricolis, edere frumenta non soleat: nec pastor custodire videtur pecus, qui eligere pabula profutura non noverit, lupos cavere, canibus vallare ovilia sua, nesciat potum, cum opus sit, ministrare.

PL 15, 1389A

私は、葉ばかり茂って実が消えてゆく木が、自然の実りを守っているとは言わないし、農夫たちに忌まれるシダを生み、麦を産むのが常でない土地が、自らの実りを守っているとも言わない。また、将来のためになる牧草を選ぶことを知らず、狼を警戒することを知らず、犬たちで自分の羊小屋を囲うことを知らず、必要なときに水を飲ませることを知らない牧者が、家畜を守っているとも見えない。

Expositio in Psalmum CXVIII 13.26.4

4

Nam producere tantummodo sine ulla cura mutum pecus, tantumdem est quantum Scripturas legere tantum populum Judaeorum.

PL 15, 1389A

物言わぬ家畜をただ何の世話もなく外に出すだけのことは、ユダヤ人の民がただ聖書を読むだけのことに等しい。

Expositio in Psalmum CXVIII 13.26.5

5

Ubi sint spiritalis pascua sacramenti, ubi littera occidat, ubi intelligibiles incursent lupi, ubi sit requies refectionis, ubi spes resurrectionis, qui sint canes qui pro gregis possint latrare custodia, populus et ipso grege magis mutus ignorat.

PL 15, 1389A

霊的な秘義の牧草がどこにあるのか、文字がどこで殺すのか、知性の狼たちがどこで襲うのか、養いの憩いがどこにあるのか、復活の希望がどこにあるのか、群れを守るために吠えることのできる犬が誰なのかを、群れそのものよりもなお物言わぬ民は知らない。