ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XXI. Schin, Caput XIII 第21説教(シン) 第XIII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1507A · 5 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 21.13.1

1

(Vers. 163.) Sequitur versus tertius: Injustitiam odio habui, et abominatus sum: legem autem tuam dilexi. Merito odit injustitiam, qui habet arma justitiae.

PL 15, 1507A

(第163節)第三の節が続く。「私は不義を憎み、忌み嫌った。だが汝の律法を愛した」。正義の武器を持つ者が不義を憎むのは当然である。

Expositio in Psalmum CXVIII 21.13.2

2

Hebraeus cum haberet haec arma, hoc est, Legem et prophetas, murem abominabatur mortuum; quia Lex dicit: Omnis qui tetigerit mortuum . . . . . immundus erit (Num. XIX, 11) ; et humanitatis suprema negabat officia defunctis; sed legi non est mortuus, nisi qui injustus est.

PL 15, 1507A

ヘブライ人は、この武器、すなわち律法と預言者たちを持ちながら、死んだネズミを忌み嫌った。律法が「死者に触れた者は誰であれ……汚れる」(民数記19:11)と言うからである。また彼らは、死者に対して人としての最後の務めを拒んだ。しかし律法にとって、死者とは不義な者に他ならない。

Expositio in Psalmum CXVIII 21.13.3

3

Haec est immunditia justi, quae iniquitas. Quid enim immundius, quam mentem, qua nihil homini pretiosius est datum, turpibus commaculare criminibus, et atrocibus efferare commentis? Quid illis prodest quod mortuum hominem visere reformidant?

PL 15, 1507B

義人にとっての汚れとは、不法のことである。人に与えられたもので、これ以上貴いものはない精神を、恥ずべき罪で汚し、残酷な企てで野蛮にすることほど、汚れたことがあろうか。死んだ人を見ることを恐れたところで、彼らに何の益があろうか。

Expositio in Psalmum CXVIII 21.13.4

4

Utinam vita eorum non pollueret appropinquantem, quorum mors contaminare neminem potest! Mors nemini nocet, utinam vita non noceat! Contagium enim colluvionis consortium iniquitatis est.

PL 15, 1507B

その死が誰をも汚すことのできない者たちの生が、近づく者を汚さなければよいのだが。死は誰にも害を与えない。生もまた害を与えなければよいのに。汚れの伝染とは、不法との交わりのことだからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 21.13.5

5

Quomodo ergo contaminare potest, qui iniquus esse jam non potest; cum etiamsi fuit, tamen esse desivit? Fuge ergo iniquitatem, ne te comprehendat. Fuge injustitiam, quae viventes adhuc mortuos facit.

PL 15, 1507B

それならば、もはや不法であることのできない者が、どうして汚すことができようか。たとえかつてそうであったとしても、すでにそうであることをやめたのである。それゆえ、不法を避けよ。不法があなたを捕らえないように。不義を避けよ。それは、生きている者をなお死んだ者にする。