ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XXII. Tau, Caput III 第22説教(タウ) 第III章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1512B · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 22.3.1

1

Postremo ipse te doceat Dominus Jesus, si humanis consiliis vel sententiis non putas esse credendum. Namque in Evangelio suo ipse asseruit quod pastor reliquit nonaginta et novem oves, et unam requirit quae erravit (Lucae XV, 4).

PL 15, 1512B

最後に、人間の考えや意見を信じるべきだと思わないのなら、主イエス自身があなたを教えるように。主は自らの福音書で、牧者が九十九匹の羊を残し、さまよった一匹を捜すと断言したからである(ルカ15:4)。

Expositio in Psalmum CXVIII 22.3.2

2

Centesima ovis est quam dicit errasse: perfectio et plenitudo numeri ipsa te instruat et informet. Non immerito caeteris antefertur; quia plus est a vitio se revocasse, quam prope vitia ipsa nescisse.

PL 15, 1512B

さまよったと言われる羊は、百番目の羊である。数の完全さと充満が、あなたを教え、形づくるように。この羊が他の羊よりも優先されるのは当然である。悪徳そのものをほとんど知らずにいたことよりも、悪徳から自らを引き戻したことのほうが大きいからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 22.3.3

3

Imbutos enim vitiis animos exuere frenis cupiditatum atque emendasse, non solum perfectae virtutis, sed etiam coelestis est gratiae. Emendare etenim futura attentionis humanae est: praeterita damnare divinae est potestatis.

PL 15, 1512C

悪徳に染まった心を、欲望の手綱から解き放ち、矯正することは、完全な徳に属するだけでなく、天の恩寵にも属する。将来について正すことは人間の注意に属し、過去を断罪することは神の力に属するからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 22.3.4

4

Denique inventam pastor ovem humeris imposuit suis (Ibid., 5) . Agnoscis utique mysterium, quomodo ovis lassa reficiatur; quia non potest aliter humana conditio lassa recreari, nisi sacramento Dominicae passionis et sanguinis Jesu Christi, cujus principatus super humeros ejus (Esai. IX, 6) ; in illa enim cruce infirmitates nostras portavit, ut ibi omnium peccata vacuaret. Merito gaudent angeli; quia is qui erravit, jam non errat, jam suum est oblitus errorem.

PL 15, 1512C

実に、牧者は、見つけた羊を自分の肩に載せた(ルカ15:5)。あなたは、疲れた羊がどのように元気を取り戻すのか、その奥義を知っている。疲れた人間の境遇は、主の受難とイエス・キリストの血の秘義によるのでなければ、別の仕方では回復されえないからである。その「主権は、その肩の上にある」(イザヤ9:6)。あの十字架において、彼は我々の弱さを担い、そこで万人の罪を空にした。天使たちが喜ぶのは当然である。さまよっていた者が、もはやさまよわず、すでに自分の迷いを忘れたからである。