Expositio in Psalmum CXVIII 13.23.1
Super mel et favum, inquit, ori meo dulcia. Et ideo quia dulcia nobis verba tua esse coeperunt, dicis ad Ecclesiam: Favum distillant labia tua, Sponsa (Cant. IV, 11) . Quid sit favus, doce nos, Salomon? Tu enim dixisti: Favi mellis, sermones boni (Prov. XVI, 24) .
PL 15, 1387D「蜜とハチの巣にまさって私の口に甘い」と彼は言う。汝の言葉が我々に甘くなり始めたからこそ、汝は教会にこう言う。「花嫁よ、汝の唇はハチの巣を滴らせる」(雅歌4:11)。ハチの巣とは何か、ソロモンよ、我々に教えよ。あなた自身が言ったからである。「蜜の巣は、善き言葉である」(箴言16:24)。
Expositio in Psalmum CXVIII 13.23.2
Et vere bonus favus, quem manducat Ecclesia, multorum prophetarum velut apum spiritali ubertate congesta mella redolentem. Hoc est mel de quo ait: Manducavi panem meum cum melle meo: bibi vinum meum cum lacte meo (Cant. V, 1) .
PL 15, 1388Aまことに、教会が食べるハチの巣は善いものである。多くの預言者が、ミツバチのように、霊的な豊かさをもって集めた蜜の香りを放っている。これは、彼がこう言うときの蜜である。「私は私のパンを私の蜜とともに食べ、私のぶどう酒を私の乳とともに飲んだ」(雅歌5:1)。
Expositio in Psalmum CXVIII 13.23.3
Mysticus sermo coelestium Scripturarum sicut panis est, qui confirmat cor hominis, velut fortior cibus verbi.
PL 15, 1388A天の聖書の奥義的な言葉はパンのようなもので、人の心を堅くする。言葉のいわばより強い食物である。
Expositio in Psalmum CXVIII 13.23.4
Suasorius autem ethicus, dulcis, et mollior; eo quod ethica praedicatione mentis interna mulcentur: amara febribus, id est, poenitentia delictorum, miti corda sermone dulcescunt.
PL 15, 1388Aこれに対して、説得する倫理の言葉は甘く、より柔らかい。倫理の宣教によって精神の内なるものがなだめられるからである。熱病のために苦くなった心、すなわち罪を悔い改めている心は、穏やかな言葉によって甘くなる。
Expositio in Psalmum CXVIII 13.23.5
Stillant mel labia praedicantis, quando collisa duris casibus vel ruinis, lapsae animae membra refoventur.
PL 15, 1388A宣べる者の唇が蜜を滴らせるのは、厳しい出来事や破滅に打ち砕かれて倒れた魂の四肢が、再び温められるときである。