ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XIX. Koph, Caput X 第19説教(コフ) 第X章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1471D · 5 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 19.10.1

1

Denique ut ipsius loci seriem recenseamus: instabat Pharao, et innumeris Aegyptiorum stipatus curribus, urgebat Hebraeos: hinc circumfusus hostis, inde interfusum mare plebem Dei clauserat. Nulla in armis fiducia, spes nulla in viribus.

PL 15, 1471D

実に、当の箇所の筋を振り返ってみよう。ファラオが迫り、数えきれないエジプト人の戦車に囲まれて、ヘブライ人を責め立てていた。一方には取り巻く敵、他方には間に広がる海が、神の民を閉じ込めていた。武器に頼る余地はなく、力に望みはなかった。

Expositio in Psalmum CXVIII 19.10.2

2

Strepebat tantummodo querela miserabilis, quod commodius sibi foret dura in Aegypto servitutis onera subire, quam acerba in deserto morte consumi: querela nihil praesidii offerens, plurimum offensae afferens.

PL 15, 1471D

ただ惨めな嘆きだけが騒がしかった。エジプトで隷属の重い荷を負うほうが、荒れ野で苦い死に滅ぼされるよりましだというのである。それは助けを何ももたらさず、神の不興を大いに招く嘆きであった。

Expositio in Psalmum CXVIII 19.10.3

3

Stabat ergo Moyses moestus, sollicitus, anxius populi et periculis et querelis, exspectans fidem coelestium promissorum: et tacitus secum ipse volvebat qua tandem Dominus ope, injuriae immemor, memor gratiae, subveniret. Dicit ad eum Dominus: Quid clamas ad me?

PL 15, 1472A

それゆえモーセは、民の危険と嘆きを思って悲しみ、気遣い、不安に駆られながら、天の約束の確かさを待ち望んで立っていた。そして黙したまま、主がいったいどのような助けをもって、不当な仕打ちを忘れ、恩寵を覚えて、助けに来るのかと、心の中で思いめぐらしていた。主は彼に言う。「なぜ汝は私に叫ぶのか」。

Expositio in Psalmum CXVIII 19.10.4

4

Sonum ejus non audio, vocem ejus agnosco: silentium ejus lego, clamorem ejus in operibus deprehendo. Clamabat populus, et non audiebatur: tacebat Moyses, et audiebatur. Non populo dictum est: Quid clamas ad me?

PL 15, 1472A

〔以下の「私」は神と取った〕私は彼の響きを聞かないが、彼の声は認める。彼の沈黙を読み、彼の叫びを業の中に見抜く。民は叫んでいたが、聞かれなかった。モーセは黙っていたが、聞かれた。「なぜ汝は私に叫ぶのか」は、民に言われたのではない。

Expositio in Psalmum CXVIII 19.10.5

5

Non enim ad Deum clamabat populus, qui injusta, et viris indigna clamabat. Sed Moysi dictum est: Quid clamas ad me? hoc est: Tu solus ad me clamas, qui de me speras: tu solus ad me clamas, qui virtutem meam excitas: tu solus ad me clamas, qui per universam terram annuntiari meum nomen exspectas.

PL 15, 1472A

神に向かって叫んでいたのは民ではなかった。民は不当な、男子にふさわしくないことを叫んでいたからである。「なぜ汝は私に叫ぶのか」と言われたのはモーセである。すなわち、「汝だけが私に叫ぶ。私に望みを置いているからである。汝だけが私に叫ぶ。私の力を呼び覚ますからである。汝だけが私に叫ぶ。私の名が全地に告げ知らされるのを待ち望んでいるからである」。