ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo III. Gimel, Caput XLVII 第3説教(ギメル) 第XLVII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1240B · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 3.47.1

1

(Vers. 24.) Ideoque dicit: Etenim testimonia tua, meditatio mea est: et consilia mea, justificatio tua. Advertis quid doceat, quod haec debeant esse consilia justi, ut meditetur mandata Dei, et exerceatur in Dei laudibus et oraculis; ut justificet Dominum semper.

PL 15, 1240B

(第24節)それゆえ彼は言う。「まことに、汝の証しは私の黙想であり、私の計らいは汝の義の定めである。」彼が何を教えているか、あなたは気づく。義人の計らいはこうあるべきだというのである。すなわち、神の戒めを黙想し、神への賛美と神の託宣に身を鍛え、常に主を義とすることである。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.47.2

2

Qui facit quae Deus mandat, quae credit Deo placere, Deum justificat. Quod ex lectione Evangelii possumus intelligere (Luc., VII, 30) , dicente Evangelista, quia pharisaei spreverunt consilium Dei, non baptizati baptismo Joannis.

PL 15, 1240B

神が命じることを行い、神の意にかなうと信じることを行う者は、神を義とする。これは福音書の朗読から理解できる(ルカ7:30)。福音書記者は、ファリサイ派の人々がヨハネの洗礼を受けず、神の計らいを退けたと言っている。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.47.3

3

Hoc in uno libro, in alio autem habes: non justificaverunt Deum, quia baptizari noluerunt. Ideo Dominus ad Joannem dicentem: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me; respondit: Sine modo; sic enim oportet nos implere omnem justitiam (Matth., III, 14 et 15) .

PL 15, 1240B

このことは、ある書ではそのように記され、別の書ではこうある。「彼らは神を義としなかった。洗礼を受けようとしなかったからである。」それゆえ主は、「私こそ汝から洗礼を受けるべきなのに、汝が私のところに来るのか」と言うヨハネに答えた。「今はそうさせよ。我々がすべての正義を満たすことは、このようにふさわしいのである」(マタイ3:14–15)。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.47.4

4

Qui ergo facit mandata Dei, justificat Deum; quia facit ejus justitiam: et bonum est ut consilium Dei sequantur hominum consilia; quia Dei consilium certum semper: nostra autem plerumque incerta consilia ex rerum probantur eventu.

PL 15, 1240C

それゆえ、神の戒めを行う者は神を義とする。神の正義を行うからである。そして、神の計らいに人間の計らいが従うことは善い。神の計らいは常に確かであるのに対し、我々の計らいは多くの場合不確かで、事の成り行きによって確かめられるからである。