ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo VIII. Heth, Caput XXXVII 第8説教(ヘト) 第XXXVII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1309A · 7 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 8.37.1

1

Multa Apostolus dixit, contra quae lucta nobis est: sed alia facilia sunt, vel certe non hujus temporis aut loci; ut discutere omnia debeamus, quae sint quae nos separare possint a charitate Dei; nisi diligentius resistamus.

PL 15, 1309A

使徒は多くのことを言った。それらに対して我々には闘いがある。だが、ほかのものは容易であるか、少なくとも今の時や場にふさわしくない。我々がより注意深く抵抗しないかぎり、神の愛から我々を引き離しうるものがどれであるかを、すべて吟味しなければならないのだが〔ut discutere … の係りは定かでない。条件付きの義務として取った〕。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.37.2

2

Illud nunc quod videtur obscurius, non praetermittimus, quia ait: Neque altitudo, neque profundum (Ibid., 39) : quae sunt gravia tentamenta. Denique habes in Esaia scriptum ad regem Achaz: Pete tibi signum a Domino in profundum, aut in altum.

PL 15, 1309B

いま一見やや不明瞭なことを、我々は見過ごさない。使徒が「高いものも、深いものも」(ローマ8:39)と言うからで、これらは重い試みである。実に、あなたはイザヤに、アハズ王に向けてこう書かれているのを知っている。「主から、深みにでも高みにでも、汝のためにしるしを求めよ」。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.37.3

3

Respondit ille: Non petam, neque tentabo Dominum (Esai. VII, 11 et 12) . Mysticum illi propositum est, sed non intellexit: et veritus est ne tentare Dominum videretur, si signum peteret in altum, aut in profundum.

PL 15, 1309B

彼は答えた。「私は求めない、主を試みることもしない」(イザヤ7:11–12)。彼には神秘的な提案がなされたのだが、彼は理解しなかった。高みにせよ深みにせよ、しるしを求めれば主を試みるように見えるのではないかと恐れたのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.37.4

4

Dominus autem volens gravia tentamenta remedio supplantare divino ait: Ecce virgo concipiet in utero (Ibid., 14) . Hoc est magnum signum, quod altitudinis, et profundi tentamenta destruxit.

PL 15, 1309B

一方、主は、重い試みを神的な薬によって覆そうとして言う。「見よ、おとめが胎に身ごもる」(イザヤ7:14)。これが、高さと深さの試みを打ち砕いた大きなしるしである。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.37.5

5

Dominus enim Jesus non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; neque quae sua sunt, requisivit, sed formam servi accepit, humiliavit se usque ad mortem. Itaque neque elatus est potestate, neque mortis quadam dejectione turbatus.

PL 15, 1309C

主イエスは、神と等しくあることを奪い取るべきこととは考えず、自分のものを求めず、僕の姿を取り、死に至るまで自らを低くしたからである。それゆえ、権力によって高ぶることも、死というある種の失墜によって動揺することもなかった。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.37.6

6

Hoc igitur signum proponitur regi; ut petat sibi remedium, per quod nec regiae potestatis extolleretur supercilio, nec certe aerumnae alicujus exceptione perturbaretur; ut erat corde turbatus, cum bellum sibi videret ab Assyriis inferri.

PL 15, 1309C

それゆえ、このしるしが王に示される。自分のために薬を求めよ、というのである。それによって、王権の高慢に高ぶることも、何らかの苦難に見舞われて動揺することもないようにである。彼はアッシリア人たちから戦いを仕掛けられるのを見て、心が動揺していたのだから。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.37.7

7

Divini igitur exemplo oraculi volumus ostendere quam essent haec gravia tentamenta, quibus remedium solus potuit Christus afferre.

PL 15, 1309C

こうして我々は、神的な託宣の例によって、これらの試みがいかに重いものであるか、そしてその薬をもたらしえたのはキリストただ一人であったことを、示したい。