Expositio in Psalmum CXVIII 11.12.1
Sed fortasse dicat aliquis dictum esse ab Apostolo: Quia non in sermone regnum est Dei, sed in virtute (I Cor. IV, 20) .
PL 15, 1353Aしかし、おそらく誰かが、使徒が「神の国は言葉にではなく、力にある」(一コリント4:20)と言ったではないか、と言うだろう。
Expositio in Psalmum CXVIII 11.12.2
Scriptum non nego, sed in quo sermone, cognosce; nempe quem inflatus effuderit, qui audientibus sermo prodesse non possit, qui sine ostensione sit spiritus atque virtutis, hunc sermonem Paulus non dignatur cognoscere; vult enim magis virtutem sermonis agnoscere.
PL 15, 1353A書かれていることは否定しない。だが、どのような言葉についてかを知れ。確かに、思い上がって垂れ流された言葉、聞く者に益をもたらせない言葉、霊と力の示しを欠いた言葉、このような言葉を、パウロは知ることを潔しとしない。むしろ彼は、言葉の力を知ることを望むのである。
Expositio in Psalmum CXVIII 11.12.3
Denique nolebat talem suum esse Apostolus sermonem, qui in infirmitate veniebat, ut alios faceret fortiores: in timore et tremore; ut timentes nihil metuerent, nisi Dominum Jesum: trementes pacem ejus tranquillitatemque servarent.
PL 15, 1353A実に、使徒は、自分の言葉がそのようなものであることを望まなかった。彼は弱さのうちに来て、他の者たちをより強くし、「恐れとおののきのうちに」来て、恐れる者たちが主イエスのほか何ものも恐れず、おののく者たちが彼の平和と静けさを守るようにしたのである。
Expositio in Psalmum CXVIII 11.12.4
Audi ergo qualem Apostolus sermonem habebat. Et sermo, inquit, meus et praedicatio mea non in persuasione sapientiae verborum, sed in ostensione spiritus et virtutis (I Cor. II, 4) ; quia fides non in forensi sermone sapientiae, sed Dei virtute firmatur.
PL 15, 1353Bだから、使徒の言葉がどのようなものであったかを聞け。「私の言葉と私の宣教は、知恵の言葉の説得にあるのではなく、霊と力の示しにある」(一コリント2:4)と彼は言う。信仰は、法廷弁論めいた知恵の言葉にではなく、神の力によって固められるからである。
Expositio in Psalmum CXVIII 11.12.5
Ergo in sermone sanctorum virtus est, in sermone autem forensi isto ac philosophico vanitas mundi.
PL 15, 1353Bしたがって、聖なる者たちの言葉には力があり、あの法廷弁論的で哲学的な言葉には、世の空しさがある。
Expositio in Psalmum CXVIII 11.12.6
Virtutem autem esse in sermone sanctorum etiam iste Propheta te doceat, qui ait: Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa (Psal. LXVII, 12) ; hoc est, ut multa possint virtute Evangelium praedicare.
PL 15, 1353B聖なる者たちの言葉に力があることは、この預言者もあなたに教えるであろう。彼は言う。「主は福音を告げる者たちに、大いなる力をもって言葉を与える」(詩篇67:12)。すなわち、彼らが大いなる力をもって福音を宣べ伝えることができるようにということである。
Expositio in Psalmum CXVIII 11.12.7
Probatum est ergo quod in Evangelii praedicatione sit virtus: praedicatio autem Evangelii, sermo sanctorum est: ita dubium non residet, quin in sermone sancto sit virtus.
PL 15, 1353Bこうして、福音の宣教に力があることは証明された。ところが福音の宣教は聖なる者たちの言葉である。したがって、聖なる言葉に力があることには疑いが残らない。