ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo III. Gimel, Caput XVIII 第3説教(ギメル) 第XVIII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1228B · 7 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 3.18.1

1

Ergo ista vita in corpore, umbra est vitae atque imago, non veritas. Denique in imagine ambulat homo, et in regione umbrae mortis consistimus.

PL 15, 1228B

それゆえ体の中にあるこの生は、生命の影であり似姿であって、真理ではない。実に、人は似姿の中を歩み、我々は死の陰の地に立っている。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.18.2

2

Sed si quis non ad terrena oculos mentis intendat, sed ad spiritalia erigat; ut possit dicere: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus; dignus erit qui dicat: In umbra ejus vivemus (Thren., IV, 20) .

PL 15, 1228B

しかし、もしある者が心の目を地上のものへ向けず、霊的なものへと高めて、「我々の顔の前にある霊は主キリストである」と言えるようになるなら、その者は「その陰の中で我々は生きよう」と言うにふさわしい者となる(哀歌4:20)。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.18.3

3

Christus enim vita est; et ideo qui in umbra Christi vivit, in umbra vitae est. Meritoque alibi dicit Sanctus Domini: In umbra alarum tuarum protege me (Psal. XVI, 8) .

PL 15, 1228C

キリストは命だからである。それゆえキリストの陰の中に生きる者は、命の陰の中にいる。主の聖なる者が別の箇所でこう言うのも当然である。「汝の翼の陰に私を守れ」(詩篇16:8)。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.18.4

4

Omnes ergo etiam sancti in umbra sunt, quamdiu sunt in corpore: non perfecte vident: non perfecte, sed ex parte cognoscunt. Ipse Paulus ait: Ex parte enim cognoscimus (I Cor., XIII, 9) .

PL 15, 1228C

それゆえ聖なる者たちもみな、体の中にあるかぎり陰の中にいる。彼らは完全には見ず、完全にではなく、一部分において知る。パウロ自身が言う。「我々は一部分において知るのだから」(一コリント13:9)。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.18.5

5

Ipse Vas electionis, cui Christus oculos reddidit, et sua illuminavit gratia; non facie ad faciem, sed per speculum videbat. Et David revelari oculos suos petit (Inf. vers. 18) ; ut removeretur umbra, quae integrum oculorum impediebat obtutum.

PL 15, 1228C

選びの器その人は、キリストがその目を返し、自らの恩寵で照らした者であったが、それでも顔と顔を合わせてではなく、鏡を通して見ていた。ダビデも自分の目が開かれることを願う(下の第18節)。目の完全な視力を妨げていた陰が取り除かれるためである。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.18.6

6

Regionem autem hanc mortuorum esse quis dubitet; cum Sanctus ipse dicat: Placebo Domino in regione vivorum (Psal. CXIV, 9) ?

PL 15, 1228C

この地が死者たちの地であることを、誰が疑おうか。聖なる者自身がこう言っているのに。「私は主に喜ばれるだろう、生ける者たちの地において」(詩篇114:9)。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.18.7

7

Quia perfecte hic placere nemo potest, ubi etiam si fieri possit, ut sua peccata non habeat; in ipsa tamen mortuorum regione vivendo, purificatione indiget, quae a contagio eum regionis hujus absolvat.

PL 15, 1228D

ここでは誰も完全に喜ばれることはできない。ここでは、たとえ自分の罪を持たずにいることが可能であるとしても、死者たちの地そのものに生きているかぎり、その者にはこの地の感染から解き放つ清めが必要だからである。