ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XIII. Mem, Caput VII 第13説教(メム) 第VII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1382B · 5 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 13.7.1

1

Tota ergo die in Lege meditare: non perfunctoria tibi debet esse transcursio. Si agrum emere velis, si mercari domum, prudentiorem adhibes, et quid juris sit, diligenter consideras: et ne in aliquo forte fallaris, tibi ipse non credis.

PL 15, 1382B

それゆえ、終日、律法を黙想せよ。あなたの通読は、形ばかりのものであってはならない。畑を買おうとし、家を購入しようとするなら、あなたはより思慮深い者を同席させ、何が法であるかを入念に考える。そして、どこかで欺かれることがないよう、自分自身を信用しない。

Expositio in Psalmum CXVIII 13.7.2

2

At nunc tu ipse emendus es tibi: de tuo pretio tractatur, considera quid sis, quod nomen habeas, quid acquiras tibi, non agrum, non pecuniam, non gemmarum monilia: sed Christum Jesum, cui nulla possunt pretia, nulla ornamenta conferri.

PL 15, 1382C

ところが今は、あなた自身があなたによって買われねばならず、あなたの代価が協議されている。あなたが何であるか、どのような名を持っているか、自分のために何を獲得するのかを考えよ。畑でも、金銭でも、宝石の首飾りでもなく、いかなる代価も飾りも比べえない、キリスト・イエスである。

Expositio in Psalmum CXVIII 13.7.3

3

Adhibe tibi consiliarios Moysen, Esaiam, Hieremiam, Petrum, Paulum, Joannem, ipsum magnum consiliarium Jesum Dei Filium; ut acquiras Patrem.

PL 15, 1382C

顧問として、モーセ、イザヤ、エレミヤ、ペトロ、パウロ、ヨハネを、そして神の子イエス、あの偉大な顧問自身を、あなたの側に置け。父を獲得するためである。

Expositio in Psalmum CXVIII 13.7.4

4

Cum his tractandum, cum his tota conferendum est tibi, tota meditandum die; sicut meditabatur David, et haec erat illi sola meditatio.

PL 15, 1382C

彼らと共に協議し、彼らと共にすべてを照らし合わせ、終日黙想しなければならない。ダビデが黙想していたとおりであり、それが彼にとって唯一の黙想であった。

Expositio in Psalmum CXVIII 13.7.5

5

Non saecularibus animus traducebatur illecebris, non pecuniaria coacervandi patrimonii cupiditate flagrabat: non proferendi limitis, excludendique finitimi anxius curarum aestus studio meditationis intentum reflectebat affectum; quidquid poterat temporis dies habere, hoc totum sola sibi in Lege meditatio vindicabat.

PL 15, 1382C

彼の心は世俗の誘惑に引き回されず、金銭の財産を積み上げる欲望に燃えることもなかった。境界を広げ、隣人を締め出そうとする、心配事の不安な高まりが、黙想への熱意に向けられた彼の情を逸らすこともなかった。一日が持ちうる時間はすべて、律法における黙想だけが、自分のために要求した。