Expositio in Psalmum CXVIII 6.10.1
Ergo et si super montes salit, sequere: et si super colles, sequere. Reperiuntur enim in montibus et in collibus venatores Domini, qui investigant eos qui capiuntur ad vitam.
PL 15, 1271Aそれゆえ、彼が山々の上を跳ぶなら、従え。丘の上を跳ぶなら、従え。主の狩人たちは山々や丘に見いだされ、生命へと捕らえられる者たちを探し出すからである。
Expositio in Psalmum CXVIII 6.10.2
Sic enim dixit per Hieremiam Deus: Ecce mitto multos piscatores, . . . . et multos venatores, et venabuntur eos super omnem montem, et super omnem collem (Jerem. XVI, 16) .
PL 15, 1271A神がエレミヤを通してこう言ったとおりである。「見よ、私は多くの漁師を遣わす。……そして多くの狩人を。彼らは、すべての山の上、すべての丘の上で彼らを狩るだろう」(エレミヤ16:16)。
Expositio in Psalmum CXVIII 6.10.3
Ibi ergo populus Dei quaeratur, et inveniatur in Petri et in Pauli doctrina, gratia, disciplina; ut non in convalle sint, ubi fletus: sed in montibus, a quibus unumquemque Christus illuminat. Et cum Petrum legimus, Christus illuminat.
PL 15, 1271Aそれゆえ、神の民はそこで探され、ペトロとパウロの教え、恩寵、規律のうちに見いだされるべきである。涙のある谷にいるのではなく、キリストが一人ひとりを照らす山々にいるように。我々がペトロを読むとき、キリストが照らす。
Expositio in Psalmum CXVIII 6.10.4
Et cum Paulum legimus, Christus illuminat. Curavit Paulus, Christus illuminavit; quoniam invocato Domini Jesu nomine, resurrexit, cujus sanatus est munere.
PL 15, 1271A我々がパウロを読むときも、キリストが照らす。パウロが癒やし、キリストが照らした。主イエスの名が呼ばれて、その賜物によって癒やされた者が起き上がったからである。
Expositio in Psalmum CXVIII 6.10.5
Suscitavit mortuam Petrus, Christus illuminavit; et ideo ait: Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis (Psal. LXXV, 5) .
PL 15, 1271Bペトロは死んだ女を起こし、キリストが照らした。それゆえ彼は言う。「汝は永遠の山々から、驚くべきしかたで照らす」(詩篇75:5)。