Expositio in Psalmum CXVIII 2.27.1
Prae caeteris autem Dominus Jesus in Evangelio declarat suo, dicens, Simile esse regnum coelorum thesauro abscondito in agro (Matth. XIII, 44) .
PL 15, 1219Dとりわけ主イエスは、自分の福音書の中で、天の国は畑に隠された宝に似ていると宣言している(マタイ13:44)。
Expositio in Psalmum CXVIII 2.27.2
Utique non aurum, non argentum, non pecunia comparari potest regno coelorum: sed eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, quibus ipsum regnum acquiritur.
PL 15, 1219Dもちろん、金も銀も金銭も、天の国と比べることはできない。だが、主の仰せ、清い仰せ、火で試された銀ならば、それによって天の国そのものが得られる。
Expositio in Psalmum CXVIII 2.27.3
Hunc ergo thesaurum sapientiae et cognitionis absconditum in agro, in quo plantata sunt verba Scripturarum coelestium; cum invenerit homo, abscondit illum in corde suo, nec divulgat eum: sciens quia si divulgaverit Babyloniis thesaurum Dei, magnam offensam contrahet; ut dicatur ei sermone prophetico: De semine tuo accipient, et facient spadones in domo regis (Esai. XXXIX, 7) .
PL 15, 1220Aそれゆえ、人は、畑に隠された知恵と認識の宝——その畑には天の聖書の言葉が植えられている——を見いだすと、それを自分の心に隠し、明かさない。神の宝をバビロンの人々に明かせば、大きな過失を負うと知っているからである。そうなれば、預言者の言葉で彼にこう言われることになる。「汝の子孫から彼らは取り、王の家で宦官にするであろう」(イザヤ39:7)。
Expositio in Psalmum CXVIII 2.27.4
Per quae significatur quia is qui prodiderit divina mysteria, posteritatem animae suae, seminariumque meritorum habere non possit.
PL 15, 1220Aこれによって示されているのは、神的な奥義を漏らした者は、自分の魂の子孫も、功績の苗床も持ちえない、ということである。