ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XII. Lamed, Caput XVIII 第12説教(ラメド) 第XVIII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1366B · 7 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 12.18.1

1

Explanavimus igitur, ut potuimus, quid esset: In aeternum, Domine, permanet verbum tuum in coelo.

PL 15, 1366B

それゆえ我々は、できるかぎり、「永遠に、主よ、汝の言葉は天に留まる」とは何であるかを説明した。

Expositio in Psalmum CXVIII 12.18.2

2

Possumus tamen et sic intelligere, quia in coelo magis permanet in aeternum, ubi Angeli et Archangeli, Cherubim et Seraphim; quoniam homines quamvis sancti sunt, tamen affectus eorum saepe mutatur. Nunc gaudemus, continuo moeremus, irascimur, ingemiscimus.

PL 15, 1366B

しかし、こうも理解できる。すなわち、天使と大天使、ケルビムとセラフィムのいる天にこそ、〔言葉は〕いっそう永遠に留まる。人間は聖なる者であっても、その心情はしばしば変わるからである。我々は今喜び、すぐに悲しみ、怒り、嘆く。

Expositio in Psalmum CXVIII 12.18.3

3

In ipsa poenitentia non vult nos satis constritari Apostolus, ne tristitia absorbeamur (II Cor. II, 7) . Ubi ergo iracundia, ubi tristitia gravis, non permanet ibi Verbum. Denique de solo Domino Jesu dictum est a Joanne quia Vidit . . . . . . . .

PL 15, 1366C

悔い改めそのものにおいても、使徒は、我々があまりに悲嘆に沈むことを望まない。悲しみに呑み込まれることのないようにするためである(二コリント2:7)。それゆえ、怒りのあるところ、重い悲しみのあるところには、言葉は留まらない。実に、ただ主イエスについてのみ、ヨハネによってこう言われた。「彼は見た……」〔底本はここに点を連ねて引用を略し、次の節に続ける〕

Expositio in Psalmum CXVIII 12.18.4

4

Spiritum sanctum descendentem de coelo sicut columbam, et manentem super eum (Marc. I, 10) . Nam et prophetae non semper prophetabant, sed cum infunderet his gratiam Spiritus prophetandi.

PL 15, 1366C

「聖なる霊が天からハトのように降り、彼の上に留まるのを」(マルコ1:10)。実際、預言者たちも常に預言していたのではなく、〔神が〕彼らに預言の霊の恩寵を注ぐときにだけ預言した。

Expositio in Psalmum CXVIII 12.18.5

5

Denique nec David praescivit quid annuntiaret Nathan missus a Domino, et utique inferior Nathan propheta cognovit quod David praestantior nesciebat (II Reg. XXII, 5 et seq.) . Et alius dixit propheta: Celavit me Dominus (IV Reg. IV, 27) .

PL 15, 1366C

実に、ダビデも、主から遣わされたナタンが何を告げるかを予知しなかった。そして確かに、より劣るナタン預言者が、より優れたダビデの知らなかったことを知った(サムエル記下22:5以下)〔底本の引照のまま写した。ナタンの託宣はサムエル記下12章に見える〕。また別の預言者は言った。「主は私にそれを隠した」(列王記四4:27)。

Expositio in Psalmum CXVIII 12.18.6

6

Unde et plerique accipiunt in coelo permanere Dei Verbum, in Potestatibus coelestibus, in quibus non sunt affectuum varietates.

PL 15, 1366C

こうして多くの者は、神の言葉は天に、すなわち天の能天使のうちに留まる、と解する。彼らのうちには心情の変化の多様さがないからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 12.18.7

7

Aliqui autem de ipsa accipiunt Trinitate, quae sola immutabilis sit; et ideo in coelo permanet Verbum, id est, in Patre, quia Verbum dixit: Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 10) .

PL 15, 1366D

またある者たちは、これを三位一体そのものについて解する。それのみが不変だからである。それゆえ言葉は天に、すなわち父のうちに留まる。言葉が言ったからである。「私は父のうちに、父は私のうちにいる」(ヨハネ14:10)。