Expositio in Psalmum CXVIII 5.41.1
Illis ergo opprobrium, mihi virtus est, per quam adversarium repello, saeculum vinco. Mihi sapientia, per quam insipientiae laqueos evado. Hoc opprobrium thesauris Aegypti Moyses praetulit.
PL 15, 1265D彼らにとっては恥辱であるが、私にとっては力である。それによって私は敵を退け、世に勝つ。私にとっては知恵であり、それによって愚かさの罠を逃れる。この恥辱を、モーセはエジプトの宝にまさるものとした。
Expositio in Psalmum CXVIII 5.41.2
Majus, inquit, aestimans Aegypti thesauris opprobrium Christi (Hebr. XI, 26) . Si opprobrium tuum gloria est, Domine Jesu, quanta est gloria tua? Tuae igitur gloriae participatione quid erimus, cujus sumus opprobrio gloriosi?
PL 15, 1266A「キリストの恥辱を、エジプトの宝よりも大きなものと見なして」と言う(ヘブライ11:26)。汝の恥辱が栄光であるなら、主イエスよ、汝の栄光はどれほどであるか。ゆえに、汝の栄光にあずかることによって、我々は何者となるだろうか。我々は汝の恥辱によって栄光を受けた者であるのに。
Expositio in Psalmum CXVIII 5.41.3
Dorsum meum posui in flagella, maxillas meas in palmas, os autem meum non averti a confusione sputorum.
PL 15, 1266A「私は背を鞭に、頬を平手に差し出し、顔を唾の恥から背けなかった」。
Expositio in Psalmum CXVIII 5.41.4
Ecce opprobrium tuum, Domine, in quo salus est universorum, in quo mundi redemptio: per quod opprobrium coepimus non erubescere qui erubescebamus, non confundi qui confundebamur.
PL 15, 1266A見よ、主よ、汝の恥辱を。そこにすべての者の救いがあり、そこに世の贖いがある。この恥辱によって、恥じていた我々が恥じなくなり、うろたえていた我々がうろたえなくなり始めた。
Expositio in Psalmum CXVIII 5.41.5
Denique scriptum est: Accedite ad eum, et illuminamini, et vultus vestri non erubescent (Ps. XXXIII, 6). Hoc opprobrium auferri a nobis nolumus, opprobrium crucis Domini Jesu, quo nostra auferuntur opprobria.
PL 15, 1266A実に、こう書かれている。「彼に近づき、照らされよ。汝らの顔は恥じない」(詩篇33:6)。我々は、この恥辱が我々から取り去られることを望まない。主イエスの十字架の恥辱を、である。それによって、我々の恥辱が取り去られるからである。
Expositio in Psalmum CXVIII 5.41.6
Sicut enim maledictum factus est, ut nostra maledicta deleret, homo factus est, ut levaret hominis infirmitates: ita opprobrium factus est, ut omnium auferret opprobria.
PL 15, 1266B呪いとなったのは、我々の呪いを消すためであり、人となったのは、人の弱さを軽くするためであったように、恥辱となったのは、すべての者の恥辱を取り去るためであった。