ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo III. Gimel, Caput XIX 第3説教(ギメル) 第XIX章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1228D · 7 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 3.19.1

1

In umbra igitur hic vivimus, et ideo in umbra custodimus verba Dei. Et ut exemplo utamur: utique ante erant sub umbra Legis, quando custodiebant homines sabbata, quae sunt umbra futurorum; sicut hodieque Judaei, qui verum sabbatum non vident, qui exemplari et umbrae serviunt.

PL 15, 1228D

それゆえ我々はここで陰の中に生きており、だから陰の中で神の言葉を守る。例を用いて言えば、人々が安息日を守っていたとき、彼らは当然、律法の陰の下にいた。安息日は来るべきものの陰だからである。今日のユダヤ人も同じで、真の安息日を見ず、写しと陰に仕えている。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.19.2

2

Nos quoque secundum Evangelium nunc viventes, umbram sequimur verborum Dei. Nathanael sub arbore fici videtur (Joan. I, 48) , David in umbra alarum Domini Jesu sperare se dicit (Psal. XVI, 8) ; Zacchaeus in arborem sycomori ascendit, ut Christum videret (Luc., XIX, 4) .

PL 15, 1229A

我々もまた福音に従って今生きており、神の言葉の陰に従っている。ナタナエルはイチジクの木の下にいるのを見られ(ヨハネ1:48)、ダビデは主イエスの翼の陰に希望を置くと言い(詩篇16:8)、ザアカイはキリストを見るためにイチジクグワの木に登った(ルカ19:4)。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.19.3

3

Nobis quoque expandit manus suas Jesus, ut totum mundum obumbraret. Quomodo non sumus in umbra, qui crucis ejus protegimur velamento? Quomodo non sumus in umbra, quos crucifixus a malignitate saeculi et corporis ardore defendit?

PL 15, 1229A

我々のためにも、イエスは両手を広げた。全世界に陰を落とすためである。その十字架の覆いに守られている我々が、どうして陰の中にいないことがあろうか。十字架につけられた者が、世の悪意と体の灼熱から守ってくれる我々が、どうして陰の中にいないことがあろうか。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.19.4

4

An nescimus quoniam Verbum Dei veniens in hunc mundum, non sicut Verbum advenit, quale in principio erat, quale erat apud Deum: sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens?

PL 15, 1229A

それとも我々は知らないのか。神の言葉はこの世に来るとき、初めにあった、神とともにあったような言葉としてではなく、自らを空しくし、僕の姿を取って来たことを。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.19.5

5

Venit in nube levi: et cum esset virtus Altissimi, obumbravit Mariae; ut transfiguraret corpus humilitatis nostrae conforme fieri corpori gloriae suae.

PL 15, 1229B

彼は軽やかな雲に乗って来た。そしていと高き者の力であったので、マリアに陰を落とした。我々の卑しい体を、自らの栄光の体と同じ姿に変えるためである。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.19.6

6

Sicut ille ergo mutavit formam, cum ex Virgine nasceretur: ita et nobis sermones Dei transfigurati videntur; cum leguntur in Evangelio, cum species eorum videtur in Scripturis quasi per speculum, quia tota veritas hic non potest comprehendi.

PL 15, 1229B

それゆえ、彼がおとめから生まれたとき姿を変えたように、神の言葉も、福音の中で読まれるとき、我々には姿を変えたものと見える。聖書の中にその外見が鏡を通してのように見えるのである。全き真理はここでは把握できないからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.19.7

7

Cum autem venerit quod perfectum est, non jam per descensionem, non per speciem ut transfigurati: sed integra atque expressa veritate resplendent.

PL 15, 1229B

しかし完全なものが来るときには、もはや降下によっても、姿を変えられたもののような外見によってもなく、損なわれず刻み出された真理において、それらは輝き出る。