ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo VIII. Heth, Caput LVIII 第8説教(ヘト) 第LVIII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1318D · 9 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 8.58.1

1

Fortasse dicas: Qua ratione non dictum est, misericordiae Domini plenum est coelum? Quia sunt etiam spiritales nequitiae in coelestibus: sed non illae ad commune jus indulgentiae Dei, remissionemque pertinent peccatorum, quibus ignis servatur aeternus: et illa quae coelestium vel potestatum vel ministeriorum sunt, licet auxilio Domini fulciantur; tamen non tanta ejus indigent misericordia, quanta ea quae sunt inferiora atque terrena; non enim illa carnis involucro vestiuntur, in qua est frequentis erroris illecebra.

PL 15, 1318D

あるいはあなたはこう言うかもしれない。なぜ「天は主の慈しみで満ちている」とは言われていないのか、と。天上にも霊的な邪悪があるからである。しかし、それらは神の赦しの共通の権利にも、罪の赦免にも関わらない。それらには永遠の火が保たれているのである。また、天上の者たちや権能や務めに属するものは、主の助けに支えられてはいるが、下にあり地上にあるものほどには、主の慈しみを必要としない。それらは肉の覆いをまとってはおらず、その肉の中にこそ、たびたびの過ちの誘惑があるからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.58.2

2

Ideoque in superioribus ait idem Propheta, quia Coelum coeli Domino, terram autem dedit filiis hominum (Psal. CXIII, 16) .

PL 15, 1319A

それゆえ、上のところで同じ預言者は言う。「天の天は主のもの、地は人の子らに与えた」(詩篇113:16)。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.58.3

3

Unde et coelum purius et defaecatius ab omni labe peccati est, longeque semotius ab illo de quo scriptum est: Sicut volatilia coeli (Matth. VI, 26) .

PL 15, 1319A

それゆえ、天は罪のあらゆる汚れからいっそう清く澄んでおり、「天の鳥のように」(マタイ6:26)と書かれているあの天からは、はるかに隔たっている。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.58.4

4

Hoc enim coelum velut medius quidam inter coelum et terram aerius locus dicitur, in quo sunt etiam spiritales nequitiae in coelestibus.

PL 15, 1319A

実際、この天は、天と地のあいだにある、いわば中間の空気の場所と呼ばれ、そこにも「天上にある霊的な邪悪」がある。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.58.5

5

Nam in illo non appellativo, sed vero coelo, etiamsi diabolum legerimus in conspectu Dei angelorum non defuisse concilio; puto tamen nulla operari tentamenta nequitiae.

PL 15, 1319B

というのは、名ばかりではない真の天においては、悪魔が神の前で天使たちの集いにいたと我々が読むとしても、私は、そこで邪悪の試みは何も働かないと考えるからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.58.6

6

Denique scriptum est quia angeli amaverunt filias hominum (Gen. VI, 2) ; eo quod terrenis capti detineantur illecebris princeps mundi istius ac ministri ejus, in quibus nequitia spiritalis venenis quibusdam carnis hujus imbuta, et humanis est infecta criminibus.

PL 15, 1319B

実に、「天使たちは人の娘たちを愛した」(創世記6:2)と書かれている。この世界の君とその使いたちは、地上の誘惑にとらえられて引き止められているからであり、彼らにおいて霊的な邪悪は、この肉のある種の毒に染まり、人間の罪に感染したのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.58.7

7

Ideoque Dominus in Evangelio suo ait: Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra (Matth. VI, 10) .

PL 15, 1319B

それゆえ、主は自分の福音書の中で言う。「汝の意志が、天と地におけるように、行われよ」(マタイ6:10)。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.58.8

8

Non eadem est illic iniquitas vicinum possessionis finitimo rure depellere, viduam haereditatis fraudare compendiis, minores consortii jure detrudere, intra lignum denique et quodcumque argenti atque auri vel aeris metallum velut effigiem quamdam coelestem includere potestatem.

PL 15, 1319B

そこ〔天〕には、近隣の土地で隣人を所有地から追い払うことも、やもめから相続の利得をだまし取ることも、年下の者たちを共有の権利から押しのけることも、ついには、木や、銀・金・青銅の何らかの金属の中に、天の像のようなものとして力を閉じ込めることも、同じような不法としては存在しない。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.58.9

9

Haec cum sint maximi plena sacrilegii, in coelis vacant, in terris frequentantur. Verbo enim Domini coeli firmati sunt (Psal. XXXII, 6) . non terra firmata est.

PL 15, 1319C

これらは最大の聖物冒瀆に満ちているが、天では行われず、地ではしきりに行われる。「主の言葉によって天は固められた」(詩篇32:6)のであり、地は固められていない。