ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XX. Resch, Caput XLIII 第20説教(レシュ) 第XLIII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1497A · 5 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 20.43.1

1

(Vers. 157.) Sequitur versus quintus: Multi persequentes me, et tribulantes me: a testimoniis tuis non declinavi. Non est magnum, si tunc a Dei testimoniis non declines; cum te nullus affligit, nullus persequitur.

PL 15, 1497A

(第157節)第五の節が続く。「私を迫害し、苦しめる者は多い。しかし私は汝の証しから外れなかった」。誰もあなたを苦しめず、誰もあなたを迫害しないときに、神の証しから外れないのは、大したことではない。

Expositio in Psalmum CXVIII 20.43.2

2

Quis enim inoffense sibi prosperorum eventuum secundante successu, fieret ingratus? Quis divitiis affluens, jugi salute robustus, non ad Dei gratiam referat quod sibi illa concessa sint?

PL 15, 1497A

実際、順調な成功が妨げなく味方するとき、誰が忘恩になるだろうか。富にあふれ、絶えざる健康に恵まれた者で、それらが自分に許されたのは神の恩寵によると見なさない者があろうか。

Expositio in Psalmum CXVIII 20.43.3

3

Denique cum sanctum Job praedicaret Dominus, ait adversarius: Numquid gratis colit Job Dominum? Nonne tu vallasti eum? . . . . Mitte manum tuam in omnia quae habet, si non in faciem te benedicit (Job. I, 9 - 11) .

PL 15, 1497B

実に、主が聖なるヨブを称えたとき、敵対者は言った。「ヨブは、ただで主を敬っているのか。汝が彼を垣で囲んだのではないか……汝の手を、彼のもつすべてのものに伸ばせ。彼が汝の顔の前で汝を祝福しないかどうか見よ」(ヨブ記1:9–11)。

Expositio in Psalmum CXVIII 20.43.4

4

Tunc igitur plus probatus est, quando amissis opibus et filiis, a Domini cultu et gratia non recessit. Sed non unus persecutor est; multos ministros habet; sed non te terreant: Per multas enim tribulationes oportet nos introire in regnum Dei (Act. XIV, 21) .

PL 15, 1497B

ゆえに、彼がいっそう試されたのは、財産と子らを失っても、主への崇敬と感謝から離れなかったときである。だが迫害者は一人ではない。多くの手下をもつ。しかし、それらがあなたを怯えさせるな。「多くの苦難を通って、我々は神の国に入らなければならない」(使徒言行録14:21)。

Expositio in Psalmum CXVIII 20.43.5

5

Si multae persecutiones, multae probationes; ubi multae coronae, multa certamina; tibi ergo proficit, quod multi persecutores sunt; ut inter multas persecutiones facilius invenias quemadmodum coroneris.

PL 15, 1497B

迫害が多ければ、試練も多い。冠が多いところ、闘いも多い。ゆえに、迫害者が多いことはあなたの益となる。多くの迫害の中で、どうすれば冠を受けるかを、いっそう容易に見いだせるためである。