ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo VI. Vau, Caput IX 第6説教(ワウ) 第IX章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1270C · 3 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 6.9.1

1

Nonne cum aliquid de Scripturis cogitamus, et explanationem ejus invenire non possumus, dum dubitamus, dum quaerimus, subito nobis quasi super montes altissima dogmata videtur ascendere: deinde quasi super colles apparens nobis, illuminat mentem; ut infundat sensibus, quod invenire posse difficile videbatur?

PL 15, 1270C

我々が聖書について何かを考え、その解き明かしを見いだせないとき、疑い、探すうちに、突然、〔言葉が〕いわば山々の上を、すなわち最も高い教えの上を上ってゆくように我々に見え〔altissima dogmata は super montes と同格に取った〕、それからいわば丘の上に我々に現れて精神を照らし、見いだすことが難しく思われたものを感覚に注ぎ込む、ということがないだろうか。

Expositio in Psalmum CXVIII 6.9.2

2

Ergo quasi ex absente fit praesens Verbum in cordibus nostris. Et rursus cum aliquid nobis subobscurum est, tamquam subducitur Verbum, et tamquam absentis adventum desideramus: et iterum apparens ostendit se nobis, tamquam praesens sit nobis in iis, quae requirimus, cognoscendis.

PL 15, 1270C

こうして言葉は、いわば不在であった者が現前するようになったかのように、我々の心の内で現前となる。そしてまた、何かが我々にとってやや不明瞭なとき、言葉はいわば取り去られ、我々は不在の者の到来を望むかのようになる。すると言葉は再び現れて、我々が探し求めていることを知るにあたって、現前しているかのように自らを示す。

Expositio in Psalmum CXVIII 6.9.3

3

Salit ergo in uniuscujusque corde frequenter: transilit et exit, et revertitur, si sequaris, si requiras, si tibi fidelium gratia, disceptatione doctorum Verbum quod exierat atque transierat, postules resuscitari; sicut illa quae quaesivit et invenit, quae dixit: Frater meus transivit: anima mea exivit in verbo ejus (Cant. V, 6) .

PL 15, 1270D

それゆえ言葉は、一人ひとりの心の内でしばしば跳ぶ。跳び越え、出て行き、そして戻る。もしあなたが追うなら、もしあなたが探すなら、もしあなたが、信ずる者たちの恩寵によって、教師たちの論議によって、出て行き過ぎ去った言葉が呼び覚まされるよう求めるなら、である。かの探して見いだした女のように。彼女は言った。「私の兄弟は過ぎ去った。私の魂は彼の言葉のうちに出て行った」(雅歌5:6)。