ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo VIII. Heth, Caput IX 第8説教(ヘト) 第IX章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1297C · 6 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 8.9.1

1

Sed hoc divites audire non possunt. Clausas aures habent, et sono aeris obtusas: nummus magis illis resonat, quam verba divina. Denique accessit quidam dives ad Dominum, qui portionem Dominum non habebat.

PL 15, 1297C

しかし、富める者たちはこれを聞くことができない。彼らの耳は閉ざされ、青銅の響きで鈍っている。神の言葉より、貨幣のほうが彼らには響く。実に、ある富める者が主のもとに近づいたが、彼は主を分け前として持っていなかった。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.9.2

2

Habebat enim multas possessiones: sed Dominus non inter multa numeratur, non enim dignatur habere cum saeculo consortium. Quae enim portio justitiae cum iniquitate? Dicit ergo hic dives: Quid faciens vitam aeternam possidebo (Luc. XVIII, 18) ?

PL 15, 1297C

彼は多くの所有物を持っていたが、主は多くのものの数に入れられない。主は、世と交わりを持つことを良しとしないからである。実際、正義が不法と何の分け前があろうか。そこで、この富める者は言う。「何をして、私は永遠の生命を所有しようか」(ルカ18:18)。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.9.3

3

Respondit ei Dominus: Mandata nosti? Non homicidium facies, non adulterabis, non falsum testimonium dices (Ibid., 20 et 21) : ostendens vitam aeternam in his esse mandatis. At ille justificare se volens dicit. Haec omnia feci, quid mihi restat?

PL 15, 1297C

主は彼に答えた。「戒めを知っているか。殺すな、姦淫するな、偽りの証しを立てるな」(ルカ18:20–21)。これらの戒めのうちに永遠の生命があることを示したのである。しかし、彼は自らを義としようとして言う。「私はこれらすべてを行った。私に何が残っているか。」

Expositio in Psalmum CXVIII 8.9.4

4

Ad quem Dominus ait, volens ei Dominum fieri portionem, non pecuniam, non possessiones, sed verum Deum: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me (Ibid., 22) .

PL 15, 1297D

その者に主は、主が彼の分け前となることを望んで――金銭でも所有物でもなく、まことの神を――言う。「完全になりたいなら、行って、持っているものをすべて売り、貧しい人々に与えよ。そうすれば天に宝を持つ。そして来て、私に従え」(ルカ18:22)。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.9.5

5

Verum ille cui portio aurum atque argentum erat, sine quibus esse non poterat, et cum quibus Dominus illi portio esse non poterat, contristatus est.

PL 15, 1297D

しかし、金と銀を分け前としていた彼は、それらなしではいられず、それらとともにでは主が彼の分け前となることができなかったので、悲しんだ。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.9.6

6

Unde Dominus pronuntiavit impossibile esse, ut dives intret in regnum coelorum, sed quod impossibile per humanas cupiditates, hoc per divinam gratiam solam posse esse possibile.

PL 15, 1297D

そこで主は、富める者が天の国に入ることは不可能であると宣言した。しかし、人間の欲望によっては不可能なことが、ただ神の恩寵によってのみ可能となりうる、と。