ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo X. Iod, Caput XLVII 第10説教(ヨド) 第XLVII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1347C · 7 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 10.47.1

1

Didicisti cor esse mundandum, disce quemadmodum mundes. Mundat hunc fontem justificatio legitima, hoc est, confessio peccatorum.

PL 15, 1347C

あなたは、心が清められねばならないと学んだ。どのように清めるかを学べ。この源泉を清めるのは、正当な義認、すなわち罪の告白である。

Expositio in Psalmum CXVIII 10.47.2

2

Denique publicanus ille qui peccata propria fatebatur, justificatus magis de templo, quam pharisaeus exivit; quia jejunia sua et munera pharisaeus, atque innocentiam praeferebat.

PL 15, 1347C

実に、自らの罪を告白した徴税人は、ファリサイ派の人よりも義とされて神殿から出た。ファリサイ派の人は、自らの断食と献げ物と無垢を誇ったからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 10.47.3

3

Munda ergo aquam tuam, illam aquam de qua dictum est: Aqua alta consilium in corde viri (Prov. XX, 5) . Bonam tibi aquam natura dedit, nisi eam coeno tuo polluas: ipsa te diluit, si pura, si simplex, si etiam naturalis sit, si nihil habeat sordidum atque terrenum.

PL 15, 1347D

ゆえにあなたの水を清めよ。「人の心にある思慮は深い水である」と言われた、その水を(箴言20:5)。自然はあなたに良い水を与えた。あなたが自らの泥でそれを汚さないかぎりである。その水は、清く、素朴で、さらに自然なものであり、汚れや土くさいものを何ももたないならば、あなたを洗い流す。

Expositio in Psalmum CXVIII 10.47.4

4

Quid mali est, si ea aqua quae mundare debeat, polluat? Sed non est aqua tua quae te polluit. Ista aqua aliena est. Denique dictum est tibi: Ab aliena aqua abstine te (Prov. V, 15) . Aliena aqua mentitur et fallit, et contrarium naturae profluit.

PL 15, 1347D

清めるはずの水が汚すとは、何という悪か。しかしあなたを汚すのは、あなたの水ではない。その水は他人のものである。実に、あなたにこう言われた。「他人の水から身を遠ざけよ」(箴言5:15)。他人の水は、偽り、欺き、本性に反して流れる。

Expositio in Psalmum CXVIII 10.47.5

5

Ideo ait: Filii alieni mentiti sunt mihi (Psal. XVII, 46) ; nam si alieni non fuissent, utique non fefellissent.

PL 15, 1348A

それゆえ彼は言う。「他人の子らは私に偽った」(詩篇17:46)。他人でなかったなら、確かに欺かなかったからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 10.47.6

6

Nemo ergo glorietur castum se habere cor, quemadmodum Salomon dixit (Prov. XX, 9) : sed qui gloriatur, in Domino glorietur (II Cor. X, 17) , qui sanctis suis cor mundum creare dignatus est, et immaculatum facere justificationibus suis.

PL 15, 1348A

ゆえに、ソロモンが言うように(箴言20:9)、自らが清らかな心をもつと誇る者がいてはならない。誇る者は主において誇れ(二コリント10:17)。主は、自らの聖なる者たちに清い心を創造し、自らの義の定めによって汚れの無いものにすることを、よしとした者である。

Expositio in Psalmum CXVIII 10.47.7

7

Quae sint justificationes, audisti dicentem: Dic iniquitates tuas, ut justificeris (Esai. XLIII, 26) . Ergo qui iniquitates suas dicit, justificatur: qui autem justificatur, non confunditur; quia pudorem peccatorum matura confessione praevenit.

PL 15, 1348A

義の定めとは何かを、あなたは、こう言うのを聞いた。「汝の不法を言え、汝が義とされるために」(イザヤ43:26)。ゆえに自らの不法を言う者は義とされ、義とされる者は恥じ入ることがない。時機を得た告白によって、罪の恥に先んじるからである。