Expositio in Psalmum CXVIII 15.20.1
Tempus igitur amandi, tempus odio habendi, hoc est, tempus martyrii, quando ea quae divina sunt, omni charitati necessitudinum praeferenda sunt. Tempus belli, quo etiam bellum pro Christi nomine perfidis pignoribus inferamus.
PL 15, 1417Aそれゆえ、愛するに時があり、憎むに時があるとは、殉教の時、すなわち神に属することを、あらゆる絆の愛にまさって優先すべき時のことである。戦いの時とは、キリストの名のために、不信の肉親にさえ戦いを仕掛ける時である。
Expositio in Psalmum CXVIII 15.20.2
Tempus pacis; quia in pace locus ejus (Psal. LXXV, 3) . Denique ipse in Evangelio evidenter exposuit qua ratione nostros debeamus odisse, dicens: Qui diligit patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus (Matth. X, 37) .
PL 15, 1417A平和の時とは、「平和のうちに彼の場所がある」からである(詩篇75:3)。実に彼自身が福音書で、我々の者たちをどういう理由で憎むべきかを明らかに説明して言う。「父や母を私以上に愛する者は、私にふさわしくない」(マタイ10:37)。
Expositio in Psalmum CXVIII 15.20.3
Non dixit indignos esse, qui parentes suos diligunt: sed eos indignos ait, qui plus parentes quam Christum diligunt.
PL 15, 1417B彼は、自分の親を愛する者がふさわしくないと言ったのではない。親をキリストより愛する者がふさわしくないと言うのである。
Expositio in Psalmum CXVIII 15.20.4
Si enim ideo deferimus parentibus amorem, quia nostrae generationis auctores sunt: quanto magis Christum amare debemus qui ipsorum est auctor parentum?
PL 15, 1417Bというのは、我々が親に愛を捧げるのは、彼らが我々の出生の創始者だからである。ならば、親たち自身の創造者であるキリストを、我々はどれほどいっそう愛すべきであろうか。
Expositio in Psalmum CXVIII 15.20.5
Isti dederunt quod non potestatis est, sed ministerii sui: Christus donat salutem, qui parentum beneficia conservat.
PL 15, 1417B親たちが与えたのは、自らの権能ではなく、自らの務めによるものである。キリストは救いを与え、親たちの恩恵をも保つ。