Expositio in Psalmum CXVIII 10.43.1
Habes hoc et in Apostolo: Sobrii estote, et juste (I Cor. XV, 34) . Non solum sobrios nos, sed etiam juste sobrios esse debere docuit evidenter.
PL 15, 1346Aあなたは使徒にもこれを見いだす。「節度をもて、そして正しく」(一コリント15:34)。我々が節度をもつだけでなく、正しく節度をもつべきであると、彼ははっきり教えた。
Expositio in Psalmum CXVIII 10.43.2
Potest autem aliquis et sobrius esse, et non juste sobrius; ut sobrius sit a vino, et non sit sobrius aequitate, atque justitia; est enim crapula iniquitatis.
PL 15, 1346Bしかし、ある人は節度をもっていても、正しく節度をもつのではないことがありうる。ぶどう酒については節度があっても、公平と正義については節度がないこともある。不法の深酒があるからである。
Expositio in Psalmum CXVIII 10.43.3
Potest et aliquis ebrietati et luxuriae semper indulgens, dum aliena tamen diripere conatur, eo occupatus studio sobrius esse a vino, et non sobrius a rapinis: nec iste juste sobrius. Ideo Apostolus admonet, ut sit in nobis justa sobrietas.
PL 15, 1346Bまた、ある人が、いつも酩酊と放蕩にふけりながらも、他人のものを奪い取ろうとしている間は、その熱心に没頭して、ぶどう酒については節度があり、略奪については節度がないことがある。この者も、正しく節度があるのではない。それゆえ使徒は、我々のうちに正しい節度があるようにと戒める。
Expositio in Psalmum CXVIII 10.43.4
Denique addidit: Et nolite peccare (Ibid.) . Qui enim peccat, etsi sobrius sit, non potest tamen tamquam juste sobrius praedicari. Nolite, inquit, seduci (Ibid., 33) , hoc est, ne alieni erroris ebrietas vos faciat temulentos.
PL 15, 1346B実に彼は付け加えた。「そして罪を犯すな」(一コリント15:34)。罪を犯す者は、節度があっても、正しく節度がある者とは宣言できないからである。「惑わされるな」と彼は言う(一コリント15:33)。すなわち、他人の誤りの酔いが、諸君を酩酊させることのないようにということである。
Expositio in Psalmum CXVIII 10.43.5
Corrumpunt bonos mores colloquia mala; eo quod ore et labiis infidelium tamquam ebrietas quaedam moribus audientis infunditur. Meritoque addidit: Sobrii estote juste, et nolite peccare.
PL 15, 1346B悪しき語らいは善き習いを損なう。不信仰な者たちの口と唇によって、いわば何らかの酔いのようなものが、聞く者の習いに注ぎ込まれるからである。そして彼は当然、「正しく節度をもて、そして罪を犯すな」と付け加えた。
Expositio in Psalmum CXVIII 10.43.6
Ignorantiam enim Dei quidam habent; ut sobrius ille sit, qui non habet ignorantiam Dei, nec titubat ebrietate perfidiae: juste autem sobrius, in quo operum gratia cum fidei sobrietate resplendet.
PL 15, 1346C実際、ある者たちは神への無知をもつ。節度ある者とは、神への無知をもたず、背信の酔いによってよろめかない者であり、正しく節度ある者とは、そのうちに、行いの麗しさが信仰の節度とともに輝く者である。