ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo VIII. Heth, Caput LIII 第8説教(ヘト) 第LIII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1316C · 9 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 8.53.1

1

(Vers. 63.) Sequitur versus septimus: Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua. Habet et Christus participes atque consortes sui. Denique David probat dicens: Unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV, 8) .

PL 15, 1316C

(第63節)次に第七の節が来る。「私は、汝を畏れるすべての者、汝の戒めを守る者たちにあずかる者である」。キリストもまた、自分にあずかる者たち、仲間たちを持つ。実に、ダビデは証しして言う。「神は汝に油を注いだ、汝の神は、歓びの油を、汝の仲間たちにまさって」(詩篇44:8)。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.53.2

2

Habet participes carnis; quia carnem suscepit: habet prophetiae; quia Prophetam, inquit, vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me: ipsum audietis per omnia quaecumque loquetur vobis.

PL 15, 1316C

彼は肉にあずかる者たちを持つ。肉を受けたからである。預言にあずかる者たちも持つ。「汝らの神である主は、汝らの兄弟たちの中から、私のような預言者を汝らのために立てる。汝らは、彼が汝らに語るすべてのことにおいて、彼に聞くであろう」と彼は言うからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.53.3

3

Erit autem, omnis anima quae non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe (Deut. XVIII, 18 et 19) . Ipse est verus propheta, qui sine alterius munere futura cognoscit: qui ea quae ventura erant, locutus est in prophetis.

PL 15, 1316D

「そして、その預言者に聞かない魂はみな、民の中から断たれるであろう」(申命記18:18–19)。彼こそ真の預言者であり、他者の賜物なしに将来を知る者であり、来たるべきことを預言者たちの中で語った者である。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.53.4

4

An non est propheta, qui facit alios prophetare? Ipse est qui auditur sicut Lex; quia et Lex est ipsius. Denique Si Moysen, inquit, et prophetas non audiunt: nec si quis ex mortuis ad illos abierit, credent (Luc. XVI, 31).

PL 15, 1316D

それとも、他の者たちに預言させる者は預言者ではないのか。彼は、律法と同じように聞かれるべき者である。律法も彼のものだからである。実に、彼は言う。「モーセと預言者たちに聞かないなら、死者の中から誰かが彼らのところへ行っても、信じないであろう」(ルカ16:31)。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.53.5

5

Ideoque populus Judaeorum quia non audivit hunc prophetam, de plebe exterminatus est; ut populus Dei esse desineret, qui ante populus Dei dicebatur.

PL 15, 1317A

それゆえユダヤ人の民は、この預言者に聞かなかったので、民の中から断たれた。以前は神の民と呼ばれていた者が、神の民であることをやめるに至ったのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.53.6

6

Habet consortes baptismi; quia baptizatus pro nobis est: habet consortes justitiae; quia ipse justitia est, et nobis de suo dedit sui habere consortium: habet consortes veritatis; quia ipse veritas est, et nos tenere voluit veritatem: habet consortes resurrectionis; quia ipse est resurrectio: habet consortes immaculatae vitae; quia ipse immaculatus est.

PL 15, 1317A

彼は洗礼の仲間たちを持つ。我々のために洗礼を受けたからである。正義の仲間たちを持つ。彼自身が正義であり、自分のものから、自分との交わりを我々が持つようにと与えたからである。真理の仲間たちを持つ。彼自身が真理であり、我々が真理を保つことを望んだからである。復活の仲間たちを持つ。彼自身が復活だからである。汚れの無い生命の仲間たちを持つ。彼自身が汚れの無い者だからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.53.7

7

Et quicumque in novitate vitae ambulaverit, quicumque tramitem justitiae tenuerit, particeps Christi est.

PL 15, 1317A

そして、新しい生命に歩む者は誰でも、正義の小道を守る者は誰でも、キリストにあずかる者である。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.53.8

8

Habet etiam tribulationis suae participes; ideoque qui particeps ejus esse cupiebat, dixit: Nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea, pro corpore ejus, quae est Ecclesia (Coloss. I, 24) .

PL 15, 1317A

彼は自らの患難にあずかる者たちも持つ。それゆえ、彼にあずかる者でありたいと願った者は言った。「今、私は汝らのための苦難を喜び、キリストの受難の欠けたところを、彼の体、すなわち教会のために、私の肉において満たしている」(コロサイ1:24)。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.53.9

9

Sepulturae quoque ejus participes sumus; quisquis enim consepultus est cum ipso per baptismum in mortem, particeps ejus est. Ideoque ipse Apostolus astruens quam nobis gratiam dederit Dominus Jesus, ait: Participes enim Jesu Christi facti sumus (Hebr. III, 14) .

PL 15, 1317B

我々は彼の葬りにもあずかる者である。実際、洗礼によって死へと彼とともに葬られた者は誰でも、彼にあずかる者である。それゆえ使徒自身も、主イエスが我々にどのような恩寵を与えたかを論じて言う。「我々はイエス・キリストにあずかる者となった」(ヘブライ3:14)。