ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XIX. Koph, Caput XXXV 第19説教(コフ) 第XXXV章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1480A · 3 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 19.35.1

1

Ergo persecutor mihi appropinquat, ut noceat: sed is se a lege disterminat; quae enim portio justitiae cum iniquitate? Qui autem a lege Dei se separat, separat se ab aeterna vita; lex enim vita est.

PL 15, 1480A

だから迫害者は、害を与えようとして私に近づく。だがその者は律法から自らを隔てる。正義が不法と何の分け前を持つだろうか。神の律法から自らを切り離す者は、永遠の生命から自らを切り離す。律法は生命だからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 19.35.2

2

Denique ostendens Propheta legem Dei, ait: Ecce ista est vita, quoniam qui facit quae legis sunt, vivet in eis (Levit. XVIII, 5) : quod legi convenit utique spiritali.

PL 15, 1480B

実に預言者は神の律法を示して言う。「見よ、これが生命である。律法に属することを行う者は、それによって生きる」(レビ記18:5)。これは確かに霊的な律法に当てはまる。

Expositio in Psalmum CXVIII 19.35.3

3

Et fortasse qui mihi appropinquat; ut noceat mihi, dum separatur a lege, separatur a Christo; quia Christus est vita. Ego autem si adhaeream Christo, nec mihi appropinquat; quia etiamsi corporis mei habeat potestatem, animae tamen meae nocere non poterit. Denique persecutores martyrum, quam longe ab eorum meritis separati sunt!

PL 15, 1480B

そしておそらく、私に害を与えるために近づく者は、律法から切り離されるとき、キリストから切り離される。キリストは生命だからである。だが私がキリストにつながっているなら、その者は私に近づいてもいない。たとえ私の体への権力を持っていても、私の魂には害を与えることができないからである。実に、殉教者たちの迫害者は、彼らの功績からどれほど遠く隔てられたことか。