ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XI. Caph, Caput VII 第11説教(カフ) 第VII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1350C · 5 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 11.7.1

1

(Vers. 82.) Sequitur: Defecerunt oculi mei in verbum tuum, dicentes: Quando consolaberis me? Supra est πρακτικόν, hic θεωρητικόν: ibi in salutare deficit anima, eo quod concupiscit eum, cujus Passione servata est: hic in verbum Domini prophetae oculi defecerunt.

PL 15, 1350C

(第82節)続いてこうある。「私の目は汝の言葉を求めて衰え果てた。こう言いながら。『いつ汝は私を慰めるのか』」。上の箇所は実践的なもの〔ギリシア語〕、ここは観想的なもの〔ギリシア語〕である。あちらでは、魂は救いを求めて衰え果てる。その受難によって救われた相手を望むからである。ここでは、預言者の目が、主の言葉を求めて衰え果てた。

Expositio in Psalmum CXVIII 11.7.2

2

Et videamus ne quemadmodum illic adhaerens Christo anima deficit in unum spiritum, et fit unus spiritus: ita et deficiant oculi, ut fiat una mens. Oculi enim mentis isti sunt oculi, scilicet interioris hominis, non hi oculi qui ministerio funguntur obtutus.

PL 15, 1350D

そして見よう。あちらでは、キリストに結びつく魂が一つの霊へと衰え果て、一つの霊となるように、ここでも目が衰え果て、一つの精神となるのではないか。実際、これらの目は精神の目、すなわち内なる人の目であって、視線の務めを果たすこれらの目ではない。

Expositio in Psalmum CXVIII 11.7.3

3

Est enim oculus et mens, carnis: sed ille caecus est oculus, qui non videt quae divina sunt, qui frustra mente carnis inflatus est.

PL 15, 1350D

実際、肉の目があり、肉の精神がある。しかし、神に属することを見ない目は盲目の目であり、肉の精神によってむなしく思い上がっている。

Expositio in Psalmum CXVIII 11.7.4

4

Est et alius oculus, sensus Christi, quo Ecclesia videt Christum; sicut ipse dicit ad Sponsam: Corde nos cepisti uno ab oculis tuis (Cant. IV, 9) .

PL 15, 1351A

もう一つの目もある。キリストの感覚、それによって教会がキリストを見る目である。彼自身が花嫁に言うとおりである。「汝は汝の目の一つによって、我々を心において捕らえた」(雅歌4:9)〔底本は corde nos cepisti。「我々の心を捕らえた」とも読める〕。

Expositio in Psalmum CXVIII 11.7.5

5

Merito uno oculo Christus videtur; quia non videtur oculo carnali: aut quia duos oculos habens Ecclesia, moralem et mysticum, fidei oculo plus videt Christum. Mysticus enim oculus acutior est, moralis dulcior.

PL 15, 1351A

キリストが一つの目で見られるのは当然である。肉の目では見られないからである。あるいは、教会が二つの目、すなわち道徳の目と奥義の目を持ち、信仰の目によってキリストをよりよく見るからである。奥義の目はより鋭く、道徳の目はより甘美だからである。