ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo III. Gimel, Caput XIII 第3説教(ギメル) 第XIII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1226C · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 3.13.1

1

Omnes contigimus mortuum. Quis enim gloriabitur castum se habere cor, aut quis audebit dicere mundum se a peccatis?

PL 15, 1226C

我々は皆、死者に触れた。誰が自分の心は貞潔だと誇るだろうか。誰があえて、自分は罪から清いと言うだろうか。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.13.2

2

Sit aliquis fortasse qui in sermone non deliquerit, licet rarus iste, de quo Deus dicat, sicut de sancto Job: Ille non peccavit labiis suis (Job. XXII, 10) ; tamen non semper habere potuit mundas cordis sui cogitationes, injicit se diabolus in cor hominis.

PL 15, 1226C

言葉において過ちを犯さなかった者が、おそらく誰かいるとしよう。そのような者はまれだが、神は聖なるヨブについて語ったように、その者についてこう語るだろう。「彼は唇で罪を犯さなかった」(ヨブ記22:10)〔底本の引照のまま写す。引かれた言葉はヨブ記2:10にある〕。それでもその者は、自分の心の思いを常に清く保てたわけではない。悪魔が人の心に入り込むからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.13.3

3

Pone parata semper et pervigili custodia quisquam cor suum sepserit, tamen in medio peccatorum versatur, necesse habet etiam ipse purificari.

PL 15, 1226D

仮にある者が、常に備えた寝ずの番で自分の心を囲ったとしても、その者は罪人たちの真ん中に身を置いており、その者自身も清められる必要がある。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.13.4

4

Unde Esaias, cum dixisset: O miser ego! quoniam immunda labia habeo, et in medio populi versor immunda labia habentis (Esai., VI, 5 et 7) ; statim descendit unum de Seraphim, et contigit labia ejus carbone, ut immunda ejus labia mundaret.

PL 15, 1227A

それゆえイザヤは、こう言ったとき、「ああ、私は惨めだ。私は汚れた唇の者で、汚れた唇を持つ民の真ん中に身を置いている」(イザヤ6:5、7)、すぐにセラフィムの一人が降りて、炭で彼の唇に触れ、その汚れた唇を清めたのである。