Expositio in Psalmum CXVIII 8.11.1
Multos quidem in hoc saeculo qui sua pauperibus donaverunt uberiore thesauro locupletatos fuisse cognovimus. Et pulcherrimus locus, ut etiam ad misericordiam provocentur.
PL 15, 1298B確かに、この世で、自分の持ち物を貧しい人々に与えた多くの者が、いっそう豊かな宝で富まされたことを我々は知っている。それは実に美しい箇所であり、そうして人々は慈しみへと促されもする。
Expositio in Psalmum CXVIII 8.11.2
Sed non debent a Domino saecularem hujusmodi exigere mercedem, nec sperare quae mundi sunt: sed magis quia iis qui omnia reliquerint, Deus portio est.
PL 15, 1298Bしかし、彼らは主に、この種の世俗の報いを要求してはならず、世のものを望んではならない。むしろ、すべてを捨てた者たちにとって、神が分け前だからである。
Expositio in Psalmum CXVIII 8.11.3
Ipse est utique merces perfecta virtutum, qui non centupli enumeratione, sed perfectae plenitudinis aestimatione censetur. Ego, inquit, Deus tuus sum (Gen. XVII, 1) . Non dixit, ero, sed jam sum, jam inhabito, jam possideo.
PL 15, 1298B神自身こそ、徳の完全な報いである。神は、百倍という数え上げによってではなく、完全な充満の評価によって量られる。「私は汝の神である」と彼は言う(創世記17:1)。彼は「私はあるだろう」とは言わず、今すでに「私はある」、すでに住み、すでに所有する、と言ったのである。
Expositio in Psalmum CXVIII 8.11.4
Aufert dilationem, ubi invenit justi confessionem. Sane alibi ait: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Futurum promittit: sed id quod futurum est, unius diei spatio non patitur protelari.
PL 15, 1298B義人の告白を見いだすところでは、先延ばしを取り除く。実際、別の箇所では言う。「今日、汝は私とともに楽園にいる」(ルカ23:43)。未来を約束するのだが、未来であるものを、一日の間さえ引き延ばすことを許さない。
Expositio in Psalmum CXVIII 8.11.5
Denique potuit dicere: Mecum eris in paradiso: sed addidit, hodie, ne dilatione gratia minueretur.
PL 15, 1298C実に、彼は「汝は私とともに楽園にいる」と言うこともできた。しかし「今日」と付け加えた。先延ばしによって恩寵が減じられないためである。