Expositio in Psalmum CXVIII 20.49.1
Nolite, inquit, omni spiritui credere (Joan. IV, 11) ; sed a fructibus eorum cognoscite, quibus credere debeatis.
PL 15, 1499B「あらゆる霊を信じるな」と彼は言う(ヨハネ4:11)〔底本の引照のまま写した。この言葉は一ヨハネ4:1 のものである〕。むしろ、その実によって、誰を信じるべきかを見分けよ。
Expositio in Psalmum CXVIII 20.49.2
Venit quis in Ecclesiam, dum honorem affectat sub imperatoribus Christianis, simulato metu orationem se fingit deferre: inclinatur et solo sternitur, qui genu mentis non flexerit; videt illum homo, Christianum putat; videt homo orantem suppliciter, et credit; sed Deus audit negantem.
PL 15, 1499Bキリスト教徒の皇帝のもとで名誉を求めつつ、ある者が教会に来て、恐れを装って祈りをささげるふりをする。心の膝をかがめていないのに、身をかがめて地に伏す。人はそれを見て、キリスト教徒だと思う。人は、彼が嘆願しつつ祈るのを見て信じる。だが神は、否んでいる者を聞く。
Expositio in Psalmum CXVIII 20.49.3
Discedit probatus ab homine, sed condemnatus a judice. Quanto tolerabilius fuerat homini negasse, et Deo esse confessum!
PL 15, 1499C彼は人からは認められて去るが、裁き手によって断罪されている。人に対して否み、神に対して告白していたなら、どれほど耐えやすかったことか。
Expositio in Psalmum CXVIII 20.49.4
Licet hoc quoque reprehensibile; perfecta enim confessio et animi quaerit devotionem, et vocis professionem: Corde enim creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10) .
PL 15, 1499Cもっとも、これも咎められるべきである。完全な告白は、心の信心と口の宣言との両方を求めるからである。「人は心で信じて正義に至り、口で告白して救いに至る」(ローマ10:10)。