ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XXI. Schin, Caput XIV 第21説教(シン) 第XIV章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1507C · 7 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 21.14.1

1

Sed nemo fugit iniquitatem, nisi qui diligit aequitatem; et ideo ait: Legem tuam autem dilexi.

PL 15, 1507C

しかし、公正を愛する者でなければ、不法を避ける者はいない。だから彼は言う。「だが汝の律法を愛した」。

Expositio in Psalmum CXVIII 21.14.2

2

In lege aequitas est, si spiritalem accipias legem, si consurgas cum Christo, et ibi altare sacrosanctum illud coeleste consideres, non altare terrenum, quod hostili depopulatione destructum est.

PL 15, 1507C

律法のうちに公正がある。ただし、あなたが律法を霊的に受け取り、キリストとともに起き上がり、そこにあの天の聖なる祭壇を見つめ、敵の略奪で破壊された地上の祭壇を見つめないならばである。

Expositio in Psalmum CXVIII 21.14.3

3

Si illam Hierusalem spectes, quae in coelo est, non istam quae a populo Judaeorum frequentabatur in terris, quae propter incolarum perfidiam a Romano exercitu triumphata, injecto flagravit incendio.

PL 15, 1507C

あなたが、天にあるあのエルサレムを見つめ、ユダヤ人の民が地上で足しげく通っていたこのエルサレム、住民の不実のゆえにローマ軍に打ち負かされ、火を投げ込まれて燃え上がったエルサレムを見つめないならばである。

Expositio in Psalmum CXVIII 21.14.4

4

Si intuearis in illum principem sacerdotum, de quo scriptum est: Habentes itaque magnum sacerdotem egressum de coelis, Jesum Filium Dei, teneamus confessionem fidelem (Heb. IV, 14) : qui quotidie advocatus pro nobis est apud Patrem; ut pro quibus in diebus carnis suae misericordi est compassus affectu, pro his operetur remissionem quotidie peccatorum.

PL 15, 1507C

あなたが、あの大祭司を見つめるならばである。その大祭司について、こう書かれている。「それゆえ、天から出て来た偉大な祭司、神の子イエスを我々は持っているのだから、信仰の告白を堅く保とう」(ヘブライ4:14)。彼は毎日、父のもとで我々のために弁護者となっている。その肉の日々に、憐れみ深い心で共に苦しんだ者たちのために、毎日、罪の赦しを働くのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 21.14.5

5

Quae enim spes alia generi humano, nisi omnium viventium delicta donentur? Ille ergo princeps solus est sacerdotum, cui adstant pii sacerdotes, in coelestium sacrarium illud altissimum merito proprii cruoris ingressi.

PL 15, 1507D

人類にとって、すべての生きる者の罪が赦されるのでなければ、ほかにどんな望みがあろうか。それゆえ、あの大祭司こそ唯一の大祭司であり、その傍らに敬虔な司教たちが立つ。彼らは、自らの血の功績によって、天のものたちの、あの至高の聖所に入ったのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 21.14.6

6

Illa ergo lex diligenda, in qua verus Hebraeus liber ab omni servitute vitiorum est, in qua magnum sabbatum et inoffensa requies defunctorum, in qua mortui populi semen resuscitatur non commixtione, sed redemptione fraterna.

PL 15, 1507D

それゆえ、愛すべきはあの律法である。その律法において、まことのヘブライ人は、悪徳のあらゆる隷属から自由であり、そこに大いなる安息日と、死者たちの妨げられることのない安息があり、そこで、死んだ民の子孫が、交わりによってではなく、兄弟の贖いによって、よみがえらされる。

Expositio in Psalmum CXVIII 21.14.7

7

Secundum hanc ergo legem odio habet sanctus injustitiam, non injustum qui potest saepe converti: nec mortuorum reliquias, sed mortuam iniquitatem exsecratur, et refugit.

PL 15, 1508A

それゆえ、この律法に従って、聖なる人は不義を憎む。しばしば回心しうる不義な人を憎むのではない。死者の遺骸ではなく、死んだ不法を呪い、避けるのである。